Testo base di riferimento: A. Cinquini, 1907

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


1. ad eundem Principem Ferabos: Carmelita Felicitatem

Felices multos audivimus, inclite Princeps,

      Atque id non una nec ratione pari.

Est alius generis celso qui ducat Olympo

      Principium, summus nobilitate sua;

5

Est alius patria primus, qui gaudeat urbe

      Roma, vel si qua est maior in Hesperia.

Possidet hic pingues agros, hic aurea tecta,

      Sidonias vestes, ditia regna Midae.

Est coniunx alii, qua non formosior ulla,

10

      Et cui non laesa labe pudicitiae.

Et placidi mores et sancta in pectore virtus

      Est aliis et cum religione fides.

Hos tulit ad caelum gestarum gloria rerum

      Gadibus ad Gangem bellaque nota viris.

15

Est qui doctrinam sectetur, et omnibus horis

      Exornet magnis ingenium studiis.

Diversis igitur causis felix homo; quisque

      Laetatur rebus tempus in omne suis,

Sed non una tibi causa est: sunt mille: quis ergo

20

      Felix esse magis te, Federice, potest?

Et genus et patria et uxor castissima pulchra,

      Divitiae mores religio atque decus.

Cana fides, magna nulli virtute secundus,

      Bellica nec cuiquam gloria tanta fuit.

25

Doctior es doctis praestans invictus ubique:

      Felix ergo magis non, Federice, alius.