carmina saec. XV, 4

Reference basis text: A. Cinquini, 1907

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


4.

Fama volans totum tua, dux, compleverat orbem

      Nullaque Feltrensi gloria maior erat.

Senserat hoc croceum linquens aurora cubile

      Et mari qui fessos mergere vidit equos.

5

Nec tua hyperbereos latuerunt arma nec Histrum

      Quodque ingens medio Phoebus ab asse videt.

Belligeri poteras solus iam dicier heros,

      Sic tibi mortales terga dedere viri.

Non maior bello nec pace clarior alter

10

      Te fuerat: quidnam plus potuere dei?

Edita Feltrensi surgebant carmina cantu

      Sfortiaque heroicum facta canebat opus.

Contigerat sic grande tuum iam sidera nomen

      Omnibus et magno cum Iove numen eras.

15

Ast ego te nostris tumui committere chartis

      Hactenus et tanti Principis acta sequi.

Non mihi tam facilis visa est via poscere divos

      Vt credam nullo me duce in astra vehi.

Hectore confisi sic nos ductore parumper

20

      Scribimus excusso carmina pauca metu.

Ad te qui voluit proprium nunc mittere natum,

      Non aliud maius pignus amoris erat.

Quem tibi nec variis temptat committere verbis

      Commissas omnes res habuere suas.

25

Si tuus ergo pater, si pignora cara parentis

      Hectoris et tuus est non minus ipse gener,

Qui nuper tenues de te componere versus

      Non dubitat, parvi munera vatis habe.

Et qua ductores victriciaque agmina campis

30

      Aspicis, haec illa carmina fronte legas.

Tu poteris faciles solus praebere Camoenas

      Auxiliumque mihi tu dare solus opem.

Quod si me roseo capies vultuque sereno

      Et placido carmen legeris ore meum,

35

Nil de te verear socero ductore canendum:

      Hic mihi Mecenas, tu mihi Caesar eris.