Galeazzo Pontico Faccino libellus, 83

Testo base di riferimento: J. F. C. Richards, 1959

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


83. Marco Longo

Pessima ne stomachum moveant tibi carmina, Marce,

      Offendantque aures turpia verba tuas,

Mittitur iste tibi chartaque et pumice cultus

      Et titulo plus quam nobiliore liber,

5

Vt saltem aspectu solo pascantur ocelli,

      Si minus auditu gratior esse potest.

Quandoquidem hic igitur talis pervenerit ad te,

      Dum tunicam spectes, interiora fuge.

Respue contentum, quod continet aspice tantum.

10

      Hoc pacto a fatuo carmine tutus eris.

Hoc fruere, haud aliter quam si tibi, Marce, daretur

      Purpurea corvus turpior in cavea,

Nec bonus aspectu nec gratus voce, sed esset

      Turpis avis, sola conspicienda domo.

15

Sic liber hic, pulchro tantum contentus amictu,

      Non aliud, quare se tibi iactet, habet.