Galeazzo Pontico Faccino libellus, 19

Testo base di riferimento: J. F. C. Richards, 1959

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


19. in discessu Litavici Odaxii

Inclytus Italiae princeps virtute decorus

      Expetit Euganea quicquid in urbe boni est.

Hoc decet, hoc aequum est; socio iungantur amore

      Inter sese homines, quos deus ipse facit.

5

Hos manibus finxitque suis qui condidit astra,

      Moribus et iunxit Iupiter ipse suis.

Et tamen alter habet claras Antenoris arces,

      Vrbinum; alterius regia celsa viget.

Vnde tibi Odaxi, dux inclyte, nomen ad aures?

10

      Vnde hominis quaeso cognita fama tibi est?

Anne quod egregii mores probitasque decusque

      In parva nequeunt sede manere diu?

Haec sunt quis coelum vivendo ascenditur ipsum;

      Nedum ausint tanti principis ire lares.

15

An magis hoc opus est terras, mare, et astra regentis

      Inter se dignos conciliare viros?

Mirum ni tanti ducis ingens cura laboret

      Vt teneat toto nobile in orbe iubar.

Pulchrior est nusquam gemma, aut preciosius aurum;

20

      Altera et alterius crescere honore solet.

Quam grato radiat viridis fulgore smaragdus

      Tantum auro gestit nexa decere magis.

Aurum es tu, princeps; hic est preciosa smaragdus.

      Non habet ornatum te sine gemma suum.

25

Te nihil est uno quod sit praeclarius usquam.

      Hoc quoque nil melius creditur esse viro.

Relligione Numam credas, probitate Catonem,

      Et priscam Attili vincere posse fidem.

Eloquium et linguam Ciceroni cedit, at ipse

30

      Ingenio cunctos praestat et arte viros.

Tam fovet humane Latiam Graecamque Thaliam;

      Laetior atque alio fomite neutra magis.

Tam bene cuncta tenet linguam redolentia utramque;

      Sic potuit culto nobilis esse duci.

35

Nemo suis melius tenuit se finibus unquam;

      Graeca velut Latiam nesciat, ipse sapit.

Carminis ingenium, candorem, et sordida nullus

      Vno in coniectu tam bene nosse potest.

Veridicas in se sortes habet, undique ad illum

40

      Concurrunt homines, hinc puer, inde senex.

Quae morum gravitas, quaeve est praestantia in illo,

      Vt nequeat sciri quicquid inest melius?

Attamen hic nervis complectitur omnia plenis,

      Sorte pari Musas excolit atque deos.

45

Hunc tu hominem quoniam, princeps generose, requiris,

      Id facis, ut multa laude superbus eas.

Iustius hunc hominem poterunt carique parentes

      Et desiderio docta caterva sequi.

Non decet alterius Litavicus stare sub umbra.

50

      Vrbine, hunc habeas possideasque virum.

Quod si instructa foret classis tibi, debuit illum

      Classis honorato suscipere in gremio.

Sic quondam voluit vittata nave Platoni

      Obvius atque albis ire tyrannus equis.

55

Sic quondam excepit classis legata Menandrum.

      Hoc illis laudi est, hoc tibi pluris erit.

Ergo age ab umbrosis caedantur montibus Idae

      Pinus; nam fabricam Daedalus ipse dabit.

Ancora Tyrrheni est, vela Icarus ipse parabit,

60

      Daedalus antennam, Copaque remigium.

Non aberit Tiphys, qui puppim provehat undis,

      A rapidis fratrem qui tueatur aquis.

At tibi Nereides placandae, et plurima magno

      Neptuno atque aliis vota vovenda deis.

65

Nanque etiam divis ventisque est cura poetae;

      In regnis foveant usque precare suis.

Hunc servate virum, qui vobis tradere vitam

      Aeternam et mortem quom volet ipse potest.

Hunc servate virum, fama super aethera notum,

70

      Quoi coelum prorsus syderaque ipsa favent,

Quem mors ipsa potest venerari et credere divum,

      De quo laetantur diique hominesque loqui.

Hunc hominem, Neptune, tibi studiosa iuventus

      Tradit, ut incolumem restituisse velis.

75

Qui pariter dictanda legunt relegendaque dictant,

      Hunc optant votis iure vacare suis.

Hunc Patavina cohors, fratres fidique sodales

      In placida cupiunt vivere pace diu.

Vndique ad hunc veniunt nasi melioris egentes

80

      Carminaque in iusta lance notanda ferunt.

Vndique facta ferunt scriptis lustranda disertis

      Ac veluti toto solus in orbe sciat.

Non tamen hic sacri rumpit pia foedera ponti,

      Non violat facto iusque piumque suo.

85

Non aurum, non gemma hominem, non purpura honorat,

      Nec praeda, tibi quam portet, honustus erit.

At pietas, et cana fides, constantiaque alti

      Pectoris hunc solita est integritasque sequi.

Hunc, oro, servate virum, si iusta petuntur,

90

      Si pia, si dignum est vota valere mea.

Denique si divi precibus flectuntur amicis,

      Servate hunc hominem corpore, mente deum.

Hunc, Antenorei, pariter servate, penates,

      Vt celebret vestri fortia facta laris.

95

Tu vero ante alios, princeps memorande, precare

      Quae canat hunc scriptis posse vacare suis.

Actutum nostros adeas, Litavice, penates.

      Dic age, iam nymphis nostra referta domus.

Huc docti venere homines, venere puellae,

100

      Et tibi iam faustum praemeditantur iter.

Da dextram caris, redde oscula dulcia amicis.

      Et celerem dextro numine carpe viam.