9. Hieronymo Donato
Salve nec minimo canende plectro,
Sed qui tempore tam carente vatum
Dignus vivere nec tuba carere
Possis Pindaricaque Homericaque,
5
Quae te maxima gesta factitantem
Per multum mare plurimasque terras,
Per ventos sequeretur et per ignes,
Quae te per spatium novem globorum
Aut septemgeminos agat planetas
10
Aut per mille alios poli meatus,
Aut si sint quoque milies ducenti.
Sic Parcae voluere; nam libellos
Fatorum tibi multa pollicentes,
Donate optime, non semel redegi.
15
Qui, seu divitias et optimarum
Terrarum regimen vel expolitum
Naturae ingenium tibi reposcis,
Nil contra statuunt. Sed inter omnes
Consensus fuit esse te beatum,
20
Amplum, magnificum, pium, potentem
Clarum pectine, voce clarum et arte,
Quae nos saltibus aptat expeditis,
Nec non et dialecticum et sophistam
Inque omnis logicae matheseosque
25
Praestantem egregiumque disciplina.
Quem civilia iura consulentem
Et ius pontificale dictitantem,
Naturaeque aditus et implicatas
Causas atque elementa ruminantem
30
Et quicquid superest scientiarum,
Aetas funditus omnis obstupescet.
Quod si praeteritis tibi diebus
Nullos hendecasyllabos dicavi,
Concedas veniam meo pudori.