1. C. Ponticus Facinus Marco Longo
Ille hominum moremque potest legesque tueri,
Qui tenet in propria conditione modum.
Vota deo casti vates, foelicia mittit
Regibus ac dominis munera quisque suis.
5
Votane concipiam quom tu me, Marce, bearis,
Victorem voti reddiderisque mei?
Nunquid opes aurumve, quibus tu semper habundas,
Semper ego indigeo, tradere coner inops?
Quidnam igitur dandum est? Hae nugae. Quor ita nugae?
10
His nugis tibi nil gratius esse potest.
Hae tibi enim cordisque mei penetrale recludunt,
Ipsius efficiunt participemque mei.
Insidet his nostri non debile pignus amoris,
Sed solidum, reliquis nobiliusque bonis.
15
Per te ego sum foelixque fui foelixque futurus,
Tu dominus vitae rexque deusque meae.
Accipe quod nec tu potius cupis esse, tibique
Nec tradens potius quod dare possit habet.