Fabrizio Genesio elegiarum libellus, 20

Testo base di riferimento: T. De Marinis, A. Perosa, 1970

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


20. illustri Alphonso duci

Principium nostro fecisti, Alphonse, libello,

      Idem etiam extremo carmine finis eris.

Nescio quid nostris elegis iuvenile notasti,

      Nam nec amant elegi seria multa modi.

5

Quod iuvenile fuit iuveni placuisse necesse est

      Aptaque sunt annis carmina nostra tuis.

Lusit in hoc nostros modo carmine Phoebus amores,

      Hoc tibi sed quisnam displicuisse putet?

Siquis habet fulva transfixum cuspide pectus,

10

      Audiat alterius vulnera saeva libens;

Siquis adhuc non est pharetratum expertus amorem,

      Exemplis ipsum noverit ille novis.

Pulcher es ac viridis facieque, Alphonse, decora:

      Hinc puero debes praeda fuisse deo.

15

Laeta colit laetus, non tristia corda Cupido,

      Nec quae praecipua nobilitate carent:

At laetos natura tibi bene finxit honores

      Atque animo ante alios nobilis ipse tuo es.

Quod si caeca tibi vixdum sat cognita harundo

20

      Nec pateris calidam dura per ossa facem,

Expectare licet, dum te violentius urat

      Et pueri teneras experiare manus.

Nec quia fulmineum sequeris, dux inclyte, Martem,

      A Cypridos nato tutior esse potes:

25

Ridet enim siquis stulto sibi restitit ausu,

      Tumque magis vires exprimit ille suas;

Exuperat reges et de diis ille triumphat

      Armaque nequicquam saeva Gradivus habet.

Sed tibi, quod certum est, praesens deus ille favebit

30

      Atque aderunt votis prospera cuncta tuis.