18. de sua chely et eius inventione
Curva chelys, dudum numeris bene cognita nostris,
Tu mea de misero pondera corde levas,
Saepe soles mecum noctis gestata per umbram
Ante fores dominae personuisse meae:
5
O quotiens pressos fregit tibi, Leucia, somnos,
Dum solitis illa est cognita nostra sonis!
Non te Threicium plectro puduisset eburno
Tangere, Tartareas dum movet ille domos;
Te cupiat viridi cinctus sua tempora lauro,
10
Virgineum Phoebus dum regit arte chorum:
Curva chelys, tecum suavis non tibia certet
Nec certent tremula cimbala pulsa manu,
Nulla afflata tuos aequavit fistula cantus,
Scilicet a vili est illa reperta deo.
15
Inventum est hoc dive tuum facundior Hermes,
Protinus et linguae convenit illa tuae.
Rura per et calidos etenim septemfluus agros
Sparserat effuso flumine Nilus aquas;
Vt rediit cepitque suas prior alveus undas,
20
Diversa est gravidis forma relicta locis.
Forte deus varias lustrabat in arva figuras
Et testudinei corporis ossa videt,
Illa fuit solis testudo obiecta calori,
Interiore loco nil nisi nervus erat.
25
Percutit hanc Hermes, sonuit percussa, deusque
Laetatus sonitu dicitur esse novo.
Illius et similem forma componit eburnam,
Deerat in hoc solus corpore vocis honos;
Sed videt in curva rectos testudine nervos:
30
In cithara rectas addidit ille fides.
Audiit hanc sonituque novo iam captus Apollo est,
Inde repertoris nobile laudat opus,
Atque ait: "Ista meis, Maia sate, versibus apta est,
Isto si dignus munere factus ero."
35
"Hoc eris, ille quidem respondit, munere dignus,
Et cape laudatam, vates, ab arte chelyn."
Hanc capit, ast alio fratrem dignatur honore
Deque sinu virgam protulit ipse suo.
"Hac poteris, dixit, pacem stabilire peremnem,
40
Haec pariter multi causa soporis erit.
Ergo iuvet mutasse suum gestamen utrunque,
Altera dum tibi sit, altera cura mihi."
Inde movet plectro citharam crinitus eburno
Phoebus et hac numeros concinit arte suos;
45
Inde suum sequitur vates quicunque parentem,
Cum cithara dulces reddit ab ore sonos:
Cum cithara nos et nostros ploramus amores,
Scilicet est animi conscia facta mei.