Fabrizio Genesio elegiarum libellus, 10

Testo base di riferimento: T. De Marinis, A. Perosa, 1970

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


10. Antonio Campano

Accipe, laurigeri simplex non gloria Phoebi,

      Quae tibi dent propriam scripta legenda fidem;

His tibi cum numeris vates me iungat Apollo

      Et tua sit Musis gratia iuncta meis.

5

Saepius Elphithei carmen Campanus habebit,

      Campanique graves saepius ipse modos.

Qui ducis unius pariter vexilla sequatur,

      Hunc sociis notum dedecet esse minus;

Et vexilla sequor quae tu, praeeuntia Cirrhae,

10

      Nostraque sunt studiis protinus aequa tuis.

At tibi praeclaros virtus cumulavit honores,

      Cuius habet gemino vertice mitra caput.

Scilicet ipsa tuae probitas bene conscia mentis

      Evehet ad summos te super astra polos,

15

Virtutemque simul propius fortuna sequetur

      Moxque favens lusus comprimet illa suos;

Te facit haec celebrem Latias, Campane, per oras:

      Longius it nomen, clare poeta, tuum.

Aemula mellifluae fervet tibi gratia linguae

20

      Et sapiunt priscos ora diserta sonos:

Sive legam numeros numeris vel scripta solutis,

      Demulces auris protinus ipse meas.

Tu modo siqua tui tangit te nominis aura,

      Crebra dabis doctae plectra movenda lyrae;

25

Semper in assiduo scribens versabere cantu,

      Haec erit ingenii debita cura tui.

Sic tibi perpetuos tutabere prorsus honores:

      Campani laudes postera saecla canent.

Nestoris interea et Priami tibi tempora sunto

30

      Accedantque annis vota secunda tuis.