Fabrizio Genesio elegiarum libellus, 9

Testo base di riferimento: T. De Marinis, A. Perosa, 1970

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


9. Leuciae

Quid modo, quid lachrymis complebas pectora fusis?

      Vulneribus debes mitior esse meis.

At mea perpetuo miserum fortuna iuvabit:

      Muneris esse loco maxima damna solent.

5

Limen ut intrabam, votis malefida duorum

      Educto crepitum cardine valva facit.

Grata tuis, ingrata mihi latrat inde catella:

      Invida custodes excitat una duos.

Saepe referre pedem potui atque illaesus abire:

10

      Accepti solus sum modo causa mali.

Tristius assurgunt furemque inhibere volentes,

      Qualis in adversos saepius ursa, ruunt.

Vrget nocturna geminatis ictibus umbra,

      Et tamen ense ferox alter et alter erat;

15

Aera dum ferro liquidum secat ille rotato,

      Librat in oppositum vulnera forte caput.

Accipit heu miserum tellus concisaque cervix

      Cessit ab officio languida facta suo.

Reddidimus voces: "Ah nostrae parcito vitae,

20

      Iudicium de me tu tibi certus habe!"

Plura daturus erat celeri dum vulnera telo,

      Extinguunt animos supplicis ora feros.

Rebar in extremo lucis me degere cursu;

      Casus erat subito non minor ipse metu:

25

Vulnere de summo miseros cruor inficit artus,

      Rursus et effuso sanguine terra madet.

Restitit exiguus debilique in pectore mansit,

      In summo nullus spiritus ore fuit.

Saepe videre tuos voluissem, Leucia, vultus

30

      Luminaque obiectis reddere luminibus.

Esset humi licet immotum miserabile corpus,

      Versa favente tamen te mihi poena foret;

Continuo amissum cepissent membra vigorem

      Inque tuos issem, Leucia cara, sinus;

35

Ad mea non oculo spectasses vulnera sicco,

      Vulnere ut in nostro gutta cruorque foret;

Venissent miseri misero de pectore questus,

      Leucia, foedasses unguibus ora piis,

Tinxisses faciem et tristi perfusa colore

40

      Visa fores nostri causa dolorque mali.

Et tamen, ut multum iacui, redit inde iacenti

      Spiritus, et dubio redditus ille mihi est.

Talibus ergo movet custodum vocibus alter:

      "Ad nostros, dic, te quae tulit aura lares?"

45

"Bellua nocturna, dixi, mihi visa sub umbra est:

      Fugerat e vinclis, sic puto, dira suis.

At mihi securam propero quaesisse latebram,

      Bellua ne nostri plena cruoris eat.

Rumpere fata putas? Nocuit vicina Charybdis,

50

      In Siculo parcit dum mihi Scylla freto".

Credidit ac placido miserum solatus ab ore est

      Inque meum vulnus mollia verba dedit.

Obstitit inde nihil, quin me comitatus euntem

      Limen ad usque mei duceret ille laris.

55

Ille meis precibus, precibus tu flectere nostris:

      Tolle oculos, oculis stet decor ille tuis.

Talia saepe feram, cupio sic nomen amantis,

      Et qui saepe tulit nomen amantis habet.

Rara maris non sunt, sunt crebra pericula fluctus,

60

      Ac tam crebra natans lata Leander adit.

Mille mihi nunquam diversa pericula desint,

      Ipsa oculo sis dum tu mihi cara magis.

Sed mea iam satis est, satis est quod vulnera flesti:

      Sub lachrymis non est ut moriare tuis.

65

At mihi non vulnus, mihi non dolor ipse dolori est:

      Te doleo solam, Leucia, te doleo.

Vive tamen laetumque fove diuturna decorem:

      Officio functa es iam satis ipsa tuo.