Fabrizio Genesio elegiarum libellus, 4

Testo base di riferimento: T. De Marinis, A. Perosa, 1970

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


4. Marco Calabro

Oscula purpureis libet tibi, Marce, labellis

      Inque eat amplexus dulcis amica tuos,

At mea me - neque enim bene possit amica vocari -

      Pendentem incerto detinet illa loco:

5

Sic trahit assiduo consueta silentia luctu,

      Irrequieta movens durius ossa calor.

Qualis in admoto subitus micat ignis olivo,

      Qualis in Aetnaeis dicitur esse locis,

Qualis inest, cingit medios ubi circulus axes,

10

      In vacuo talem pectore fecit Amor:

Vsque magis teneras consumit flamma medullas,

      Vsque magis dempto fornite flamma furit.

Nec morior, sed nec vivo: si fata labores

      Extinguunt, cur non ocius illa ruunt?

15

Et libet ergo mori: libitum fortuna secundet.

      Quid nece in adversis dulcius esse potest?

Saepius ambiguae stat desperatio menti,

      Saepius ambiguae spes revocata placet.

Tanta ne te, o Veneris, decuit violentia, nate,

20

      Vulnere ne in nostro laus tibi pulchra fuit?

Fixisti, sed nec mortale resistere divo est:

      Gloria maius habet figere posse deum.

Qui prius Aonidum et Phoebi vexilla sequebar,

      Nunc sequor aligeri fervida castra dei.

25

Felix, cui potuit cessisse Cupidinis ira

      Aut cui nota minus fulva sagitta fuit;

Dicitur hic felix: multo felicior ille est,

      Vulneris in cursu cui bene favit Amor.

Solus es, o rerurn socio carissime, felix,

30

      Felix et siquid nomine maius eo est.

Candida tranquilli complent tibi carbasa flatus,

      Caerula cum tumidis fluctibus unda iacet.

Favit in abscessu, reditu favet aura secundo,

      Nec procul est oculis terra petita tuis.

35

Felicem - nec enim invideo - te Iulia fecit,

      Felix es Marco Iulia facta meo;

Facta meo es Marco felix, quo gratius uno

      Nec magis aspectat Phoebus uterque pium:

Scilicet eloquium atque aptae tua munera linguae

40

      Exuperant auro ditia dona gravi.

Lingua feras flexisse potest et saxa deumque,

      Hac iuncta est lateri dia puella tuo.