Fabrizio Genesio elegiarum libellus, 2

Testo base di riferimento: T. De Marinis, A. Perosa, 1970

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


2. in improbantem amores suorum carminum

Quod mea sollicitent dulces modo pectora flammae,

      Improbat et teneros carpit ubique modos:

Quisquis is est, taceo, nec nostro carmine notus

      Vivat, at obscuro nomine tristis eat.

5

Ille graves iussit referant ut carmina sensus,

      N eu liceat molli concinuisse pede,

Et neque lascivos vatem describere amores

      Nec probat ad numeros plectra movenda leves.

Desinat ergo tuis miserans elegia libellis,

10

      Nec referat questus, docte Tibulle, tuos;

Mollia conticeant Peligni scripta poetae,

      Nec moveat vatem pulchra Corinna suum;

Te quoque, clare, tuos ignes cecinisse, Properti,

      Dedecet atque elegos Cinthia cara modos;

15

Lesbia, carminibus vatis cantata Catulli,

      Debuit haud lachrymis immaduisse suis.

Quem deus igne premit, certo qui indulget amori,

      Caverit affectus exprimat hic miseros.

Aurea Virgilium sensisse Cupidinis arma,

20

      Coniugis Aeneae vix docet unus amor;

Maeonium pueri latuerunt spicula vatem,

      Vnaque Briseis hoc facit esse ratum;

Orpheus Aesoniden meritis dum laudibus ornat,

      Medeae immites conticuit furias.

25

At tibi, si fulvo pectus penetraverit auro

      Et doceat telo quam valet ille suo,

Poeniteat dicti calidosque expertus amores

      Officio incipias deditus esse novo.

Nec mihi turpe puto puero succumbere divo,

30

      Figerit indomitos qui puer ipse viros.

Amphitryoniades monstra insuperata subegit,

      A tenero victus creditur ille deo;

Vicerat Aegides Cretensia fata superbus,

      Aegiden solita cuspide vicit Amor;

35

Scilicet Hectoreum robur superavit Achilles,

      Hectoris Aeaciden protinus ipsa soror.

Saepius hunc superi puerum metuere verendi,

      Saepius a summo qui Iove victor abit.

Qui fera terribili permiscet proelia dextra,

40

      Ingenium cuius durius esse solet,

Vincitur a Veneris, nec prosunt arma, puello:

      Conscius et matris filius ipse suae est.

Carminis inventor primi Cirrhaeus Apollo

      Colla dedit pueri sub iuga certa dei,

45

Colla dedit Phoebus, Phoebi dare colla poetas

      Convenit atque patris reddere facta sui.

Leucia dum misero miserum me cepit amore,

      Sola potest miseros elicuisse modos.

Scribimus: ipsa iubes; haec de te scripta loquantur:

50

      Non ausim iussis opposuisse tuis.