Marcantonio Aldegati elegiae, 58

Testo base di riferimento: G. Bottari, 1980

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


58. ad Ioannem Aldroandinum,
comitem et patricium Ravennatem,
ortatur ut patris mortem pacienter ferat

Parce tuis oculis, Ioannes, parce parentem

      Flere tuum: mors est finis honesta malis.

Sat vixit genitor, fuit hic insignis equestri

      Ordine, sat clarum gessit in orbe decus.

5

Illos flere decet, quorum sunt omnia fato

      Extincta et rapuit quos sine honore dies.

Quo vivat genitor tuus extant alta decoris

      Praeconia et famae gloria vera nitet.

Te genuit, qui, si dederint modo fata, parente

10

      Non minor at claro nomine maior eris.

Illustris soror est, peperit quae candida solem

      Aethereum, summos qui superavit avos,

Qui Malatestaeum tollet super aethera nomen,

      Imperii metas qui sine fine volet.

15

Auguror et vatum si quid praeconia veri,

      Si quid habent certi, numina si qua favent,

Eveniet, quoniam puero viget inclyta virtus:

      Pandulphus magno nomine clarus erit.

Crescit enim virtus annis surgentibus ipsa:

20

      Si viret in puero splendet et illa sene.

Sunt aliae quarum virtus viget alta sorores,

      Quae nulla poterunt conditione mori.

Has immortales virtus facit: omnia possunt

      Tempore consumi, stat tamen illa recens.

25

Multa tuum aeternum reddunt monumenta parentem:

      Vita proba et claro stemmate progenies.

Ne fle conspicuum patrem, qua vivit et alti

      Summa chori petiit, comprime lachrymulas.

Extinctum plausu Seres risuque sequuntur,

30

      Vxor cum natis carmina laeta canunt.

Hoc faciunt quoniam credunt hunc esse beatum

      Qui vitam hanc fato candidiore fugit.

Rursus et immodicis lachrymis flent, cum datur ulli

      Haec vita, est quoniam subdita tota malis.

35

Vita nihil, fugiunt anni, sunt undique morbi;

      Ille diu vixit qui sine labe perit.

Vti more velis Scythico, gratare parenti:

      Has liquit tenebras et meliora tenet.

Parce tuis lachrymis illi turbare quietem,

40

      Fac patris ossa tui molliter ut iaceant.