Enea Silvio Piccolomini epigrammata, 69

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/PICCOLOM|epyg|001


69. metrum saphicum adonium de nativitate Domini

Rector astrorum deus et superne

Molis, in terris hodie videri

Passus, ut culpas veteris parentis

Demere posses,

5

Virgo te mundo genuit beata,

Bos tibi laudes asinusque prebent,

Turba pastorum celebrat choreas

Gaudia fundens.

O genus vanum scelerisque custos

10

Iuda, cur cecis oculis avorum

Crimen amplectens sequeris malignum

Semper et erras?

Tuque gentilis, tenebris inherens

Cur deos frustra celebras nefandos?

15

Iste te fecit puer et creavit:

De sibi laudem.

Pacis in terris chorus angelorum

Nunciat tempus, bona cui voluntas.

O puer, quantis venerare signis,

20

Dum venis ad nos.

Stella iam reges movet ex eois

Partibus, quo te venerentur unum,

Turis ac mirre tibi deferentes

Munus et auri.

25

Ergo te nostre quoniam salutis

Causa perduxit, miserere parve

Plebis et nostris precibus, rogamus,

Annue, Christe.

Da bonam nobis, puer alme, pacem;

30

Sit tibi regis populique cura,

Ut viam semper teneant placentem

Rex tibi celi.