Marcantonio Aldegati Cynthia, 29

Testo base di riferimento: G. Bottari, 1980

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


4. cap. 29: illustrissimo et reverendissimo domino,
domino Francisco de Gonzaga

Cymba tremit pelagus vastum ut conscendere remis

      Et dare crudeli carbasa tensa Noto,

Aethera parva timet volucrisque ascendere ut altum,

      Curva quoque ut iuvenis taurus aratra timet,

5

Sic mea, Permesso solum quae flumine mersa est,

      Nunc timet Ascraeos Musa subire Lares,

Sic timet, o Latii lux o pulcherrima mundi,

      Expectata deis tangere facta tui.

Te quiconque velit digna laudare Camena

10

      Non sibi Parnassus sufficientque deae:

Smyrnaeum faceres mutum tu in carmina vatem,

      Ausonium faceres Virgiliumque fore.

Tu decus imperii Romani, gloria gentis

      Gonzagiae et candor maximus ecclesiae est.

15

Te metuunt Arabes, mettunt tu nomina Teucri,

      Te timet Euphrates, Nilus et ipse timet:

Tu timor in toto es magno notissimus orbe,

      Tota tremit pro te maxima barbaria.

Heu, metuunt quod nos optamus cernere posse:

20

      Luceat ut capiti prima corona tuo;

Quod fiet, nostris curant si numina votis

      Vllaque si nostrae his cura salutis adest.

Tu potes Ausoniae solus succurrere moestae,

      O patriae numen Ausoniaeque salus.

25

Non haec immerito quaerit te cernere regem,

      Te non immerito cernere Pontificem.

Sunt vires animique tuo sunt pectore magni,

      Ingenio polles consilioque nites.

Nimirum metuunt si tanto numine Teucri,

30

      Nomine Maumetes si tremit ipse tuo;

Si eventura sciunt animae post funera nostrae,

      In Erebo quanta est gloria quanta polo,

Laetantur Bruti, laetantur teque Catones

      Itque tuo laetus nomine Fabricius.

35

Clara testatur Romanis Scipio voce:

      "Talis erit Roma qualis ut ante fuit".

Laetatur magni claves qui servat Olympi

      Dignumque offitio te facit esse suo.

Tres mihi sunt nati, quos alti in rupe Cytheri

40

      Eduxi, o patriae spes et alumne tuae:

His precor ut faveas, o summi gloria mundi,

      Hos tibi commendo cum genitore suo.