Huc date, Pyerides, huc dulcia pectora, Muse,
Huc agite et celeres repetamus nomina magni
Principis Alfonsi nuperque agitata per orbem
Cantemus meliore tuba. Tu, pulcer Apollo,
5
Adsis et nostre des vela secunda carinae.
Captivam imperii postquam Tros impius urbem
Duxit et in sanctos sitiens in sanguine sevit
Hocque ortum est terris tam detestabile crimen,
Alfonsus magnos concepit mente dolore
10
Quos hominum nulli tacitus patefecit et iram
Dissimulans forti clausit sub pectore vulnus.
Cumque animo tanti sceleris vindicta sederet
Aspiceretque fidem Christi populumque iacentem
Devictasque urbes graias atque agmina cesa
15
Totque hominum strages offensaque numina, fervet
Armis et gestis obprobria vincere rebus
Intus agit votoque suo compellere reges
Querit et afflicto pergit dare gaudia mundo.
Cumque igitur firma hec esset sententia menti,
20
Alfonso in somnis vultu veneranda venusto
Aspectuque gravis virgo, laniata capillos,
Vulneribus quoque fossa suis lachrimisque fluentes
Vda genas visa est, talesque a pectore questus
Reddidit: "O mundi princeps, o firma columna,
25
O rebus concessa salus, mea vulnera, Cesar,
Aspice et a collo pendentes cerne capillos
Et lachrimis succurre meis! Cur pectora, princeps,
Curve meos pateris foedari in sanguine vultus
Et lateri dare rostra canes? Fortissime Cesar,
30
Eia, age, surge, veni, propera, cape proelia! Quisnam
Te valet excepto casus defendere et alme
Virginis arma tue, vel quis sua iura tueri
Atque, fatigatis per tanta pericula membris,
Speratam in terris hodie conferre salutem?
35
Stringe tuo capiti galeam! Sit dextera fortis
Et Christi clipeata fide! Tibi relligionis
Iura per antiquos concessa fuere parentes.
O spes sola mei, lux o mea candida, Cesar,
Arma cape et Teucros tanta virtute superbos
40
Opprime et antiquum tua sumant arma furorem,
Quippe tibi soli tanta est iniuria casus
Et soli vindicta tibi: sunt munera magni
Officii hec, Alfonse, tui. Mea vulnera rursus
Respice et attonitum per tanta pericula mundum
45
Protege et umbrosa facias requiescere silva.
Ipse potes tantos solus medicare dolores
Cunque tuis armis tantas extinguere flammas
Et tantum cohibere nefas; impune videri
Ne tantum patiare scelus nec vulnera, Cesar!
50
Cum Natura, suo gradiens certo ordine, corpus
Gessisset mortale tuum et tibi quaeque dedisset
Qualia sunt homini, gestis tamen undique rebus
Immortalis eris vivesque per omnia magnus
Tempora et a cunctis pius ipse vocabere votis".
55
Hec ait et stratis herens dehinc virgo parumper
Accipit Alfonsum secumque per avia ducit
In montem excelsum. Loquitur post talia rursus:
"Aspice per longas multum distantia valles
In plano loca plena viris urbemque iacentem,
60
Vnde levis fumus surguntque ad sidera nubes:
Vrbs illa imperii est, quam sevus barbarus imis
Sedibus evertit gladioque et sanguine gaudens
Corpora sanctorum strata in tellure cruentat.
Agredere hanc armis urbem pacemque per omnes
65
Componas primum populos, dehinc proelia misce
Cum Teucro intrepidus venturaque cetera comple,
Que tibi sub dubio ostendet Fortuna favore.
Nanque ego, missa Deo, quamvis tu multa videbis
Ambigua in primis ipsamque minantia mortem,
70
Nuncio venturos summa cum laude triumphos,
Imperium sceptrumque tibi: quam protinus armis
Impiger ascendes ducesque ad sidera nomen
Preclara virtute tuum. Tuque, optime Cesar,
Expedias, fractis concede piacula rebus!".
75
Postquam igitur virgo monstravit singula regi
Magnanimo gessit quondam quae Teucer in urbe,
Addidit hanc celi pulsantem sidera vocem:
"Alfonse, Alfonse!"; atque his ictus vocibus ether
Excitat a somno regem, qui, visa per ipsos
80
Expediens somnos, corpus regale repente
Excipit a stratis. Obscure candida nocti
Successit properata dies et lumina mundo
Dat Phebus; subeunt mortalia pectora cure.
Protinus accitos equites proceresque ducesque
85
Prestantesque omnes animi virtute Quirites
Invictus bello princeps animosus in unum
Collocat atque illis animi secreta resolvit.
Dic tu, Musa, mihi quanto sua lingua lepore
Fulserit et fluvius qualis decurrerit alto
90
Principis ore pii, nec non prudentia quantum
Huc illucque fluens partes discusserit omnes!
Incipiens igitur tales a pectore voces
Edidit, Alfonsum cunctis spectantibus ipsum:
"Preteritum, o proceres, repetens ego tempus ab illo,
95
Huc me quo viridis duxit mea prima iuventus,
Cuncta inde aspiciens animoque priora revolvens,
Contra hostes Fidei mea semper mens animusque
Ire fuit belloque viros temptare superbos.
Morte patris postquam, mundum volventibus astris,
100
In nostras venere manus sceptra imperiumque,
Quesierim quantum regem Cartaginis ipsum
Perdere ab armata dignoscere classe potestis.
Quod nobis dono celestia numina dedunt,
Nil ultra temptare licet: sic postulat ordo
105
Et sub sidereo procedens lumine fatum.
Post hec succedunt regni pia iura fidesque,
Partenopes, tanto nobis quesita labore;
Nunc autem quanto poscat nos sanguine Teucer
Et quantas bello exultans devicerit urbes
110
Ac quantum christos et Christi extinguere nomen
Et siciat quantum nostros delere penates,
Omnia sunt nostris hec nota pericula regnis.
Preterea, quotiens nostros ego pectore volvo
Tot victos bello reges, mens estuat intus
115
Impellorque animo et totis cum viribus ipsam
Vindictam amplector magnaque cupidine bellum
Exquiro, ut nostris iniuria cesset ab armis.
At nostri reges tanta impietate furentem
Teucrum dissimulant sentire et relligionis
120
Vndique perruptum monstrant non cernere murum;
Quare propositum dudum quod mente resedit,
Nullo unquam certe moriturum sidere, firmum
Ac fixum immotumque manet, cum tempore votum
Crescit et huic vires currens mea suggerit etas.
125
Ipsum igitur tanto crassantem in sanguine Teucrum
Est animus petere et totas effundere vires
Cumque bonis animam hanc atque omnia credere bello
Et gentem argolicam pro religione tueri.
Quo possum meliore animo et meliore labore
130
Obsequium praestare Deo? Quove ordine possum
Plus facili optatam celi mihi querere pacem?
Te, bone Christe, sequor, mundum cum sanguine cuius
Luciferi a manibus pietas divina redemit;
Aspicias mea vota, Deus, faber optime mundi,
135
Servitioque tuo subito ventura secundes!
Quanvis quae teneo tua sint hec omnia, certe
Vota reor placitura tibi; tibi sola voluntas
Sufficit; illa gerit tibi munera, thura precesque.
Longa patrum in natos dudum doctrina probatur:
140
Ante oculos primum mores vitamque animumque
Natorum accipiant, sub qua ratione tueri
Seque suumque queant, possint quove ordine caute
Rem gerere et visa postquam virtute nitentes
Prestiterint, illis sua queque negocia ponant.
145
Exemplo, proceres, si forte hortamur in isto
Iam natum Alfonsum, Teucrum nova bella videbunt
Itala aragoneis coniuncta. Quid arma minari,
Quidve queant animi fortes, quid proelia tandem
Barbarus accipiet, Martis sub nomine cepta?
150
Colligite ergo, duces, vires, solita arma decusque
Summite et effuso repetamus sanguine celum!
Nam licet in dubiis stent multa pericula rebus,
Vtraque nos properans faciet victoria letos.
Ergo hanc iudiciis legem decernite vestris
155
Et cuncta, ut facitis, decori postponite nostro".
Plurima disseruit facundo a pectore princeps,
Que tanquam a dulci fluxere cadentia fonte.
Ab dictis tacuit, quae sint sua vota suorum
Expectans. Princeps tandem prior ipse Salerni
160
Incipit et letum profert a pectore votum:
"Magnanime o princeps, regum o fortissime, Cesar,
Cuius ab imperio pacem coluere tiramni,
Depositisque armis felix sedet itala tellus,
Propositum hoc sanctum quis non a sydere ductum
165
Dixerit? Hasque tuas reor esse a numine voces
Teque loqui spirante Deo, dignissime Cesar.
Ipse ego me viresque meas corpusque animumque
Offero. Pestiferum celeres surgamus in hostem!".
Quam mora longa foret describere singula, quantum
170
Letitia caluere animi comitumque ducumque
Et quantum accensos dederint nova bella Quirites!
Vt tandem expediam, laudantur vota benigni
Principis atque animo rutilans facundia forti;
Certandi studio fervens preclara iuventus
175
Gaudet et in sanctum properat gens itala bellum.
Postquam igitur proceres leti sua vota dederunt,
Ipse iterum princeps placido sic disserit ore:
"Quanta meis hodie rebus sit nata voluntas
Et menti tranquilla quies, quae corpore vires
180
Atque animo, proceres, posset nec promere certe
Nec facilis mea lingua loqui. Magna addita ceptis
Spes votis quoque firma meis; licet ante fuisset
Strenua pro meritis vestris mihi cognita virtus,
Nunc illam expertus claro plus sidere vidi
185
Fulgentem. Maior magnis hec gloria regnis,
Clarius obsequio nihil est quam recta voluntas
Atque animi sincera fides: hec ipsa fuere
Consiliis ostensa bonis atque ordine vestris
Et multis conspecta modis tantumque tulerunt
190
Fortia virtutis mihi pectora vestra, Quirites,
Vt si forte animum leporis Natura dedisset
Audacem, auxiliis eadem daret optima vestris".
At Deus omnipotens, cui sunt nota omnia soli
Consilia atque hominum mentes, sublimis ab alto
195
Hec videt et secum celi pia numina gaudent.
Quoque magis princeps clara ratione videret
Se carum gratumque Deo, Deus altus ab alto
Dat signum solem, nimbos et lumina terris;
Ipse deus belli, Mars, gaudet, gaudet et omnis
200
Turba equitum signo. Votum hoc Fortuna secundum
Reddat et in santos procedat amica labores!
Surge igitur, princeps, contra pete prelia Teucrum
Et tibi signatos bello perquire triumphos!
Aspice tot gemitus, luctus! Tu ferre salutem,
205
Tu potes, altus, opem; totus te flagitat orbis.
Adsis acque fremens percussum ulciscere Christum,
Vt tibi det meritas laudes et premia mundus
Eternamque tuo capiti Deus ipse quietem.
Vnus eris toto, princeps, celeberrimus orbe
210
Letaque tota tuum celebrabit Grecia nomen
Et cantu ad Parthos versuque volabit ad Indos.
Fer tecum vates, tecumque, Alfonse, poetas,
Optima quo lustrent tua gesta poemata, quove
Inclita per populos properet tua fama futuros.
215
Stringe igitur bellum, nova proelia posce, falanges
In terris pelagoque rates atque omnia demum
Expedias! Decuit rapto sub tempore reges
Confestim vigiles rebus dare vota futuris.
Stringe iterum bellum! Quot tu nova regna videbis,
220
Quotque urbes, populos, aut quae clamantia nomen
Principis Alfonsi varia lingua ora sonabunt!
Solus eris magnus, solus venerabere mundo
Victor et extingues regum memorata priorum;
Te tandem imperio capiet tua maxima Roma
225
Et te perpetuis Capitolia leta triumphis.