25. ad Memmum de partu Lutiae nymphae
Cum modo per dominae vicum mihi transitus esset,
Haec ego pro nympha parturiente precor:
"Nunc age, nunc, Lucina, meae succurre puellae,
Quae parit atque aliquem iam paritura deum est.
5
' Ah, dolor! ', en clamat, supplex tua numina poscens,
Vocibus et lacrimas addit amara suis.
In me, dii, luctum dominae transferre velitis,
Etsi me miserum non minor angor habet!
Quid cessas? En, diva, tibi laus maxima, si tres
10
Incolumi nympha restituisse potes!
Hei mihi, ne superi, si in te mala forte rogarim,
Audierint, votis et cruciere meis!
Parcite moratam, superi, laesisse puellam
Et facite ut veniant in caput illa meum.
15
Quin vereor neu te dudum Venus effera vexet,
Sicque tua poenas impietate luas.
Cernis ut ultricem durum est offendere divam:
Ergo tuo mitis sis facilisque proco!
Quid tardas, Lucina? Veni faustissima nymphae,
20
Lenis, io, nymphae, prospera diva, veni!
Postmodo solennes certe tibi construet aras
Imponetque tuis menstrua thura focis".
Haec ego. Sed, quoniam dea sit tibi promptior, oro
Ipse tuas praestes, splendide Memme, preces.
25
Nil dubito quin, flore dato votisque peractis,
Exolvet partus molliter illa suos.