17. pro Marco Succino ad Lucium Mauram
Pulchrior argento es, sed eris formosior auro,
Si bona reddideris verba, benigne puer.
Est pia vestra domus, fratres, germana, parentes:
Sis pariter mitis, si pia tota domus.
5
Est tua forma decens: mens sit quoque pulchra licebit;
Conveniant formae reddita verba tuae.
Conservare viros perituros regia res est,
Haec nos caelitibus res facit esse pares:
Ast ego Castalio deducam fonte sorores,
10
Quae formam et mores et tua facta canant.
Quid melius Musa tribuam? Quid carmine maius?
Si potius quid sit carmine, posce: dabo.
Quem sacri vates voluere, est fama perennis:
Tu quoque, ni fallor, carmine clarus eris;
15
Namque ego doctiloquo vivaces carmine reddam
Semper amicitias (sit modo vita) pias;
Quippe boni de te sument exempla minores,
Gaudebunt actus saepe referre tuos.
Lux mea, Maura, vale; tibi meque meamque Thaliam
20
Dedo: velis uti. Lux mea, Maura, vale.