9. ad Vrsam flentem
Quid fles? En, nitidos turbat tibi fletus ocellos!
Quid fles, o lacrimis Vrsa decora tuis?
Forte quod adversus te acciverit ira Camenas,
Aut mihi quod tu sis non adamata putes?
5
Crede mihi, mea lux, tantum te diligo, quantum
Non magis ex animo quisquis amare queat!
Tu quoque me redamas; dubium est quis vincat amore:
Alter utram vincit, vincitur alter utra.
Cur igitur credis vitio qui ductus iniquo
10
Inter nos rixam dissidiumque cupit?
Iuro per has lacrimas et crura simillima lacti,
Perque nates mollis et femur, Vrsa, tuum,
Quod nunquam nisi quae te laudent carmina feci
Sic sit versiculis gratia multa meis!
15
Ah, pereat, quaeso, tibi qui mendacia dixit!
Ah, pereat falsum qui tibi cunque refert!
Terge tuos fletus, sine te dissabier, Vrsa;
Parce mihi: luctu torqueor ipse tuo.
Tandem siste tui lacrimas curaque salutem:
20
Namque ego, te domina sospite, sospes ero.