41. de precibus pulchra Homeri fictio
Ite Preces, gnatae magni Iovis, en praeit Ἄτης,
Ἄτης quae vobis praevia monstrat iter.
Si multum validis Nocumentum passibus anteit,
Ite citae, lippae loripedesque Preces.
5
Ivit Ate, cuivis omnem nocitura per orbem,
Ite citae vestris gressibus, ivit Ate.
Est florentina celeber tellure poeta,
Quem numerat genitis sicilis ora suis.
Illius ex lepido cantant Heliconides ore,
10
Illius ex digitis pulsat Apollo chelim.
Non peperit Latium, non Graecia, mille per annos,
Eloquio similem vel probitate virum.
Illi ego non parvo iampridem iungor amore,
Iampridem nobis mutuus extat amor.
15
Hunc petite, hunc vigili vos offendetis in aede,
Cantantem altisonis regia gesta modis.
Hunc igitur magni Iovis exorate puellae
(Per si qua est scriptis fama futura suis)
Vt mihi concedat perrara epigrammata Marci:
20
Illa libens relegam restituamque libens.
Si facilis, divae, coram venientibus extet
Et meritus vobis exhibeatur honos,
Aeque adiutrices hunc exaudite rogantem,
Sitis et huic placidae parque referte pari.
25
Quod si vos nihili faciat dureque repellat,
Poscite confestim, turba repulsa, Iovem,
Hunc ut terribili Nocumentum voce sequatur
Et damnas poenas detque luatque graves.