40. ad Crispum, quod suas laudes
intermiserit rustico cacante
Arbor inest medio viridis, gratissima, campi,
Limpidus hinc constat rivulus, inde nemus.
Hanc avis adventat pulchraque sub arbore cantat,
Lenitur sonitu lucus et unda suo.
5
Hic de more aderam, versus dictare parabam,
Astiterat calamo Clio vocata meo.
Crispe, tuos coepi sanctos describere mores,
Quive vales prosa, carmine quive vales,
Vtque tua summus sis civis in urbe futurus,
10
Vt meritum virtus sitque habitura suum.
Rusticus interea satur egesturus in herba
Se fert; contigua pallia ponit humo,
Mox aperit bracas, coleos atque inguina prodit,
Leniter et nudas verberat aura nates;
15
Inflectit genua ac totum se cogit in orbem,
Imposuit cubitos crure manusque genis;
Postera iam talos contingere crura videntur,
Se premit et venter solvitur, inde cacat;
Tunc ex vocali ventosa tonitrua culo
20
Dissiliunt, strepitu tunditur omnis ager.
Excutior, calamus cecidit, dea cessit in auras,
Ad crepitum trullae territa fugit avis.
Deprecor ut primas plantes, male rustice, vites,
Postmodo, sat sitiens, non sua vina bibas;
25
Rustice, sulcatae summittas semina terrae,
Nec panem, esuriens, nec, miser, esse queas.
Ergo vale et tum, quum concinna reverterit ales,
Iam pergam laudes scribere, Crispe, tuas.