38. ad Pontanum Pollam semideam ardentem,
pro quo vehementer orat
Si vacat, Aoniis o vir pergrate Camenis,
Accipe quid pro te lingua animoque precer:
Vt tibi dent annos superi (dignissimus aevo es,
Dignior est digno candida Polla viro),
5
Et tibi sit facilis tenera cum matre Cupido
(Dignior est tenerae Polla favore deae),
Et visens nullo possis, Pontane, videri,
Dummodo semidea tu videare tua,
Atque anus enervis quae semper murmurat in te
10
In fontes, urnae pondere tracta, cadat;
At via declivis fieri planissima possit,
Sentiat et gressus semper amica tuos;
Etsi dulce canas, possit vox ipsa videri
Dulcior, et credat suavius esse nihil,
15
Inque dies crescat calor hic, et possit amare
Strictius hic illam, strictius illa virum,
Et tibi iam possit nymphe praeclara videri
Tindaris, ac illi tu videare Paris;
Hispidus actutum queat expirare maritus,
20
Ni deus ortorum vir sit, ut esse putas;
Sive sit ipse deus, seu non, tamen ipsa maritum
Te fingat, tecum seque cubare putet;
Et tibi contingat demum inclusisse labellis
Et linguam et dominae sustinuisse femur.
25
Si forte unanimis pro me, Pontane, precari
Atque vicem votis reddere forte velis,
Id, precor, assidue noctuque diuque precare,
Vt sit deformis nulla superstes anus.
Sit tibi nil mirum si inculta et dissona mitto
30
In risu et medio carmina facta ioco!