Panormita Hermaphroditus 1, 15

Reference basis text: D. Coppini, 1990

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


15. ad Lepidinum responsio
et quare ursus cauda caret

Accipe ridiculam, dulcis Lepidine, fabellam,

      Et quae quod poscis dissoluisse queat.

Fertur ab orticola divam quaesisse Priapo

      (Seu Venus in dubio est, seu dea Flora fuit)

5

Cur, quum velentur quasi quaeque animalia cauda,

      Vrsus non cauda membra pudenda tegat.

Ille refert: "Escam cupide dum quaereret ursus,

      In tempestivos incidit ille favos;

Nec comedit primum, licet ipse famelicus esset,

10

      Quandoquidem merdas credidit esse favos.

At, stimulante fame, mox haeret, libat et instat:

      Mel sapit, et tandem non edit, imo vorat.

Rusticus advortit, properat, strepit; ursus obaudit

      (Rusticus is custos mellis et Argus erat).

15

Denique robusti cauda subnititur ursi

      Et trahit; ille novo non trahit ora cibo.

Pauperiem timet hic, timet hic de melle moveri,

      Ille suo perstat proposito, ille suo.

Verum adeo trahit hic, adeo hic contrarius obstat,

20

      Manserit ut stupida cauda revulsa manu".

Hic deus ortorum, dum subdere plura pararet,

      Arrigit, et pepulit mentula tenta deam.

Sic qui forte mares semel inclinaverit, idem

      Haud facinus coeptum destituisse potest.