carmina saec. XIII, 41

41.

Facta manu Patavum quondam Rhodigia tellus

Desierat, functis alia ditione colonis,

Vsibus illicitis dominae parere priori.

At tandem, versis longo post tempore fatis,

5

Sub titulis quaesita novis velut advena venit

Ad matrem quae tunc reducem suscepit alumnam:

Tradidit Estensis proles sua iura suique

Insimul haeredes, invitis gentibus, omnes.

Mille trecenta Dei tunc cum september ab ortu

10

Octoque musta dabat plenis fecundior uvis.