68. ad Porcellium
Porceli, neque enim patiar Porcelle voceris:
Mundus es, et nomen iam tibi dispar erat.
Porceli, qui me tam multis versibus ornas:
Et cupis ut reddam carminis ipse vicem.
5
Nostra tuos timuit tumidos elegia coturnos,
Clauda licet, claudo fugit et illa pede.
Extimuit rapidas curvato umbone phalanges,
Et mage terribili plurima verba sono.
Nec potui quamvis fugientem saepe vocarim
10
Flectere, nimirum territa musa tuba est.
Quis non horrescat galeas, peltasque, sudesque?
Et mea si Clio fugit, inermis erat.
Illam non Mavors, illam non bella nec enses,
Verum blanditiae deliciaeque iuvant.
15
Me quoque fraxineo iam iam bellona trabali
Terruerat, quamquam sum male fortis ego.
Ipsum illum Aeacidem, qui vicerit Hectora Troum,
Fac legere, armatum carmen et is fugiet.
Audierit quendam versus laudasse boantes,
20
Zaulidamas, vates clarus in Archadia.
Et petit hi versus tales oracla quid essent,
Sunt crepitus tumidi ventris, Apollo refert.
Scita quidem vox, o Porceli, et Apolline digna,
Et quam sub memori mente animoque tene.
25
Nulla etenim vero sunt verba tonantia, verbis
Si modo nil grave sit, si modo dulce nihil.
Vel si sunt aliquid, verum respondit Apollo:
Ventus id est in quo nil nisi putor inest.
Quod si te tantum sonitus delectat, et aures
30
Impleat, est suavi tibia grata sono.
Cymbalaque et crotala citharaeque, et systra lyraeque,
Et quae praeterea nomina mille placent.
Longuseus si vult acri componere bardo
Carmina, quid faciat discite, mira canam.
35
Exprimit ex clausis loculis lectissima quaedam
Verba sonora quidem; sed tamen apta parum,
Grata tamen bardo, quamvis non arte nec usu
Viderit, at forsan graecula verba putet.
Inde sua in numeros connectit verba, nec illa
40
Quae res, sed tantum flagitet ipse sonus.
Materiam verbis excudit, quamque tulit sors
Quoque volunt illum barbara verba trahunt.
Inde fit ut scribat quae non intelligat ipse
Aedipodes, bardo carmina digna suo.
45
Hi sunt quos clamat procul, o procul ite profani,
Deque suo exagitat Callypea choro.
Egregius vates, numquam torrente vehetur
Verborum, verbis imperat ille suis.
Non agitur fato: verbis non ducitur idem,
50
Quaeque vocet cum vult sub pede verba tenet.
Hi sunt quo sacro admittunt Aganipedes antro
Et quorum impediunt, laurea serta comas.
Tu quoque si verbis posthac imponis habenas:
Rem tractes, et mox des sua verba rei.
55
Et te delectent mansueta vocabula, et usu
Cognita, munda tamen, quaeque latina putent.
Dignus eris lauro, spargent te flore camoenae
Deque tuo facient profluat ore melos.
Tum vero immodicae mea territa Clio tot armis
60
Adveniet, versus et tibi mille dabit.