44. ad Galganum Bicum
Quod tibi tam sero mittam, Galgane, libellum
Da veniam, mitti noluit ipse liber.
Saepe ego sic monui: dominum pete, condite codex,
Annus abhinc agitur quod liber erro: sat est.
5
Fortunate liber, quam te leget ille libenter
Rettulerat: lapides non mea scripta legunt.
Rettulerat: tinea potius pertundier optem
Carcere quam tetro trudier ipse iterum.
Est et enim carcer librorum Bicia proles,
10
Nescio quid miserum vox quoque Bica sonat.
Dixit adhuc in te iam deteriora libellus,
Quae maledicta suo tempore, Bice, scies.
Ipse quidem volui: sic me divique deaeque
Semper ament: libro subdere vincla tuo.
15
Fugit et effugiens alarum more papyrum
Ventilat, et dixit: Memnia tecta peto.
Plura loquebatur: solum pervenit ad aures
Nescio quid bici bicia bicacion.
Tunc ego: cur blese, cur es tam pingue locutus?
20
Respondit: tali carmine dignus erat.