37. laus Elisiae
Elisia auricomas inter celeberrima nimphas,
Quae formae aut animo res erit apta tuo?
Colla nives, et labra rosas et lumina vincunt
Sydera; culta Helene, nuda Diana dea es.
5
Cum loqueris, quanvis et rara et pauca loquaris,
Sola tamen digna es multa loqui atque loqui.
Quid loquar artifices digitos, quid pensa, quid artes,
Et quibus evitas ocia mille modos?
Inter opus tantum dulce, o dulcissima cantas,
10
Et cantu nolens pectora multa capis.
Vnum crimen habes sed si modo crimen amari est
Quod cantu nolens pectora multa capis.
Nam saltu licet ipsa lirae, licet, ipsa Choreae
Sis deus, ad Thiasos rara vocata venis.
15
Atsi quando venis, paulum cessura labori,
Te Charites sociant, te comitatur Amor.
Quacumque incedis, spirant violaeque rosaeque:
Incedis noctu: nox fit et illa dies.
Quicquid habent omnes divi divaeque decoris,
20
Quicquid habent laudis, tu quoque laudis habes.
Hoc etiam felix et formosissima pulcro
Scilicet et casto casta puella places.
Ipsa puellarum decus es, decus ille virorum;
Clari ambo, claris moribus ambo pares.
25
Ambo ergo Deus longaevos servet in annos,
Saepius et timidos iungat utrumque Venus.