Carlo Marsuppini carmina, 4

Reference basis text: I. Pierini, tesi di laurea Università di Firenze, 2008-2010


4. Caroli Arretini elegia de morte Leonardi Aretini,
eloquentissimi oratoris

Nunc, sacre Muse, sanctos nunc solvite crines,

      Nunc grandes lacrime sancta per ora fluant.

Memnona et Aurora flevit, Iuturnaque Turnum,

      Eacide fato flevit et alma Thetis,

5

Ipsa Venus pulcro lacrimas impendit Adoni,

      Eneamque pium flevit et ipsa Venus,

Orphei Calliope doluit cum fluminis Hebri

      Eurydicem clamans volveret unda caput,

Iuppiter ipse pater, parent cui sidera mundi,

10

      Dicitur et nato condoluisse suo.

Nam Leonardus, erat vester qui ductor et arma

      Induit in campis vestraque signa tulit,

Nunc iacet (heu miserum!) feretro, nunc ille sepulcro

      Effertur, iam iam claudet et ossa lapis.

15

Ergo senes merent, iuvenes matresque virique

      Creditur et silvis ingemuisse feras;

Tum Phebus claros oculos avertit et ipse

      Opposuitque nives occuluitque faces.

Quid iuvat antiquos nunc evolvisse poetas

20

      Doctaque grecorum tot monumenta virum?

Quidve tuam prodest scripsisse, Fluentia, claram

      Historiam et mores percoluisse probos,

Cum sanctos etiam rapiant, mala numina, Parce

      Et data sit fatis omnibus atra dies?

25

Aspice Virgilium, Siculi qui carmine vatis

      Pastores docuit ruraque et, Ascra, tua;

Hic certe potuit divo concurrere Homero,

      Sit tamen hic natus, sit tamen ille pater.

Huius enim fictis incensa est carmine Dido,

30

      Huius at in veris membra perusta rogis.

Nec valuit Linum genitor defendere Apollo:

      Ivit et ad Manes ipse gemente lyra.

Hic movit cithara condenda in menia saxa

      Illiusque rapax unda retenta sono,

35

At neuter potuit sevam pervincere mortem,

      Neuter et invisas continuisse manus.

Invida, quid timidis producis secula cervis,

      Natura, et cornix secula tanta manet,

Cum genus humanum, potuit quod cernere causas

40

      Rerum, tum siqua sidera mente rotent,

Tam rapido vite decurrat tempora cursu

      Et cadat in medio sepius, ah!, spatio?

I nunc atque altum verbis compone cothurnum,

      Iratosque deos versaque regna cane:

45

Carminis ast auctor periit testudine tanti

      Armiger et damnat lumina falsa Iovis.

Sic vatum varia rapiuntur corpora morte,

      Natura, fato vique iubente simul.

Hic canibus rapidis laniandum corpus et artus

50

      Prebuit; huic mortem gaudia falsa ferunt.

Sic pereunt cuncti scriptores, carmina sive

      Ludant seu torquent tela dicata foro.

Historias scribis? Moreris, doctissime Livi.

      Scribis et Annales? tu moriere, Fabi.

55

Nec novisse iuvat mundi miracula: quare

      Occurrant rapidis sidera cuncta polis,

Curve suum Phebe totum flammaverit orbem,

      Proxima cur fratri cornua et ipsa gerat,

Cur spirent venti, cur Thetis et augeat undas,

60

      Intorta et sevo fulmina Marte cadant,

Quis celum volvat, que sint sua semina rebus,

      Seu terra, aut aer, sive sit ignis, aqua,

Seu vacuum est corpus, seu fine carentia cuncta,

      Materia aut potius iunctaque forma simul,

65

Labitur et vento cur celo stella, quid imber

      Decidat et quando Iuppiter ipse tonet

Quidve animus vigilet teneat cum corpora somnus

      Et quid seiuncto corpore liber agat;

Denique si noscas tenues quis iudicet umbras,

70

      Non tamen ad Manes est tibi septa via.

Sic miser ingeniis finis, labor irritus omnis:

      Omnes, ah miseri!, somnia et umbra sumus.

Immo manent vates fama per secula cuncta:

      Durat et orator, durat et historicus,

75

Vivet Aristoteles, vivet per tempora Plato,

      Vlla nec abstulerit tot monumenta dies.

Sed tua que iactas pereant miracula, Memphis,

      Imbribus aut annis, fulmine tacta cadant;

Sic Babylon cecidit, sic est nudata sepulcro

80

      Iam Caria et Crete Dedala tecta ruant;

At non divini tollet mors nomen Homeri,

      Vivet in eternum cuncta per ora Maro,

Eschylus et vivet, vivet tum carmen Orestis,

      Edippus vivet carmine cum tragico,

85

Gloria divini floret Ciceronis et acris

      Nunc Demostheneos fama per ora viget.

Si pueri gremio liquit cum corpore vocem

      Pindarus, at chartis spiritus ipse sonat,

Et modo nobiscum divos, modo Pythia laudat,

90

      Et modo victoris premia cantat equi.

Si legitur Naso, non sunt ea carmina nostra,

      Nostra sed illius vox perhibenda magis;

Delia si nostro, si Lesbia cantat in ore,

      Ore, Catulle, meo tuque, Tibulle, canis.

95

Sic loquitur mutus, vivunt sic mortua semper

      Corpora, ut arboribus sic revirescit honos;

Sic, Leonarde, tuum nomen celebrabitur annos

      Innumeros: obitu gloria maior erit!

Nec sua tam doctum spectarunt tempora Crispum:

100

      Nunc Crispum quantum tempora nostra probant!

Disputat in Latio per te sua dogmata Plato,

      Socratica et Latio mors miseranda venit;

Tu modo Aristotelis reddis monumenta Latinis,

      Vt patriam servent seque suamque domum;

105

Nec defit natus, nec, pignora cara, nepotes

      Et, siquid valeant, nec tibi divitie;

Corpore tum valido duxisti tempora vite,

      Moribus et sanctis vita severa fuit.

Es felix igitur! Sapiunt si dicta Solonis,

110

      In te fortune nulla relicta via est.

Ergo quid optamus, quid numina magna querelis

      Tundimus inque deos verba nefanda cadunt?

Vrbs Patavina sui celebravit funera Livi,

      At tibi nunc gemina fertur ab urbe decus:

115

Te Arretium signis, ornat Florentia signis,

      Hec tibi natura est, legibus hec patria.

Hec tibi promerito summos mandavit honores,

      Hec simul et denis bella gerenda viris,

Hec etiam, rerum Cosmus dum tractat habenas,

120

      Immunem fecit teque tuosque simul.

Tullius Arpinas Romanam protegit urbem,

      Florentina tuo consilio regitur;

Huius et historia est per te decursa, sed ipsum

      In medio cursu mors inimica rapit.

125

Hec tibi defuncto querit que premia reddat

      Visaque sunt nulla premia digna satis;

Ipsa tamen merito cingit tua tempora lauro:

      Convenit hec vati, convenit illa duci.

Gianoziusque simul doctus te in funere laudat

130

      Et capiti trepidis serta dedit manibus.

Si bene pro meritis celestia numina reddunt,

      Ibis ad Elysios nunc, Leonarde, viros

Occurretque tibi, redimitus tempora, Dantes,

      Qui canit infernas et super astra vias

135

Advenietque simul multa gravitate Petrarcha

      Boccaciusque simul Coluciusque simul;

His ducibus venies florent ubi gramine campi

      Augebisque pios, agmina docta, choros.

Nunc, Leonarde, vale tuque, o Florentia, gaude,

140

      Gaude, iterum tantis accumulata bonis!

Propter aquas positum fuit ante ‘Fluentia’ nomen,

      At nunc, quod flores, hoc tibi nomen inest.

Vrbs Romana suos misit tibi leta colonos;

      Felici auspicio menia iacta tua.

145

Suspiciunt omnes educta palatia celo

      Signaque marmoribus templaque sacra deum

Suspiciuntque domos armataque turribus altis

      Menia, tum saxis quam bene strata via est;

Despectant montes mediusque interfluit amnis

150

      Arnus, Pisano flumina danda mari;

Divitie ingentes, hominum vis magna frequentat,

      Ars bona non ulla est que tibi deficiat.

Hic patribus nati similes letusque parentum

      Os nati quisque spectat in ore suum;

155

Hic decus, hic Cosmus condit Laurentia templa

      Templaque sunt illi condita, Marce, tibi

(Qui genere est clarus, summa probitate verendus,

      Qui lumen patrie presidiumque bonis,

Qui favet ingeniis: faveant sibi numina semper

160

      Deprecor atque annis mollia fata suis);

Hic sculptura viget, priscus tum vivit Apelles

      Et statuas vivas ducit ab ere manus.

Hec iusta, hec sapiens, hec est moderata, nec altos

      Deicit hec animos, dum bene bella gerit;

165

Hec certe antiquas studiis miratur Athenas

      Graiaque gymnasiis dogmata cuncta legit;

Hec omnes laudant merito, mage sed mage laudant

      Quod ponis doctis premia tanta viris:

Nutrit honos artes, stimulos currentibus addit,

170

      Addit et igniculos gloria magna probis.

Philosophos igitur gignis, sanctosque poetas,

      Gignis et orantes, gignis et historicos,

Ergo omnes dicant meritam te et carmine laudent,

      Spes certe studiis una relicta bonis.