carmina saec. XIII, 38

38.

Sunt Subsolanus, Vulturnus et Eurus eoi;

Circius occasum Zephyrusque Favonius afflant;

Deque die medio Notus exit et Africus, Auster;

Sed veniunt Aquilo, Boreas et Chorus ab arcto.