14. Piadem suam alloquitur
Ite Pii laudes libri pars prima secundi,
Ad Capitolinos ocius ite patres.
Si toto vobis in carmine Roma vocatur,
Romanas aures carmina vestra petant.
5
A Vaticano gressum compescite colle,
A patriae sancto pontificumque patre;
Horror inest colli, quo se divina locavit
Maiestas vestra non adeunda pede.
Egregium quicquid totus parit orbis in illum
10
Convenit; est toto primus in orbe locus;
Adde quod accessit non re, sed rite secundus
Pontificum nuper gloria prima Pius;
Omnigena hunc virtus praelustribus ignea pennis
Stipat et ex omni fulgida parte micat.
15
Lumina luminibus vereor ne vestra sub illis
Deficiant: hominis vos, opus illa Dei!
Et vos virtutes temere aspirastis ad illas,
Sparsurae nebulis sidera clara nigris.
Forte ratae lucem vos illustrare per illam,
20
Scilicet et vestrum hac quaerere ab arte decus,
Sed facies quanto vobis formosior esset!
Estis †Corion† turba decora nimis.
Virtutum laudes quum sint simulacra, quid illis
Expedit, et coram turpiter esse velint?
25
Turpiter et frustra, tamquam praesente verendo
Principe si iubeat quis simulacra coli,
Et tamquam coeli numen praestare videndum
Si queat et demens †aut e decore† velit.
Ergo Pii laudes libri pars prima secundi
30
Ad Capitolinos, quo decet, ite patres,
Inde urbem atque orbem (liceat modo) vadite in omnem,
Atque ubi virtutum non nitet ille chorus.
Ah, quid ago? Totum lucet chorus ille per orbem,
Qui terras meritis implet et astra piis!
35
Non superest igitur liceat quo vadere, sed nec
Qua liceat vobis sede manere vacat.
Ibitis arsurae saevum fortassis in ignem;
In nihilum vertit, quod ferus ille capit.
Ibitis ac genitor doleo; non ibitis ergo.
40
Praecipiat vates ni sacer atque pater.
Ille decus vatum, patrum decus ille sacrorum
Sic censor vatum debet ut esse patrum.
Ille polum versis aufert qui clavibus et dat,
Auferat ah, vitam, vel det et inde viam,
45
Sic Vaticanas vos ire licebit in arces.
Ite vel ad summum, turba modesta, patrem.
Sed timeo gemino nimium discrimine vobis,
Seu pulchras, contra seu magis esse putet;
Non aperit pictas obstrusas laudibus aures,
50
Est praecium virtus cui sua spesque poli,
Qui laudanda gerit, laudari gesta canique
Multum composito non probat ore pater,
Solvere sed per vos licet hunc a corde timorem.
Solvo, sed evictum qui magis angat adest;
55
Ne vos deformes nimium putet esse suasque
Virtutes istis laudibus ire nigras.
Sic utinam non sit, sic ne sit magna precamur
Numina per similem se quibus ille facit;
Ipse facit similem se diis, vos ore refertis
60
Ceu fonte aut speculo, quo licet ore patrem,
In quo se nimium modo non agnoscat ineptum,
Ah speculum, et similes ne sibi rumpat aquas,
Vt neque vel turpi est factum Demosthene ab ipso,
Inspiceret mendas quum rudis ille suas,
65
Vt neque vel tumidam perhibent fecisse Minervam
Tibicen nitidas quum tueretur aquas
Et Narcissus aquam, qua se male vidit, amavit,
Formosus placuit quum nimis ille sibi.
Per vos ille, hominum qui formosissimus unus,
70
Non poterit nimium nunc placuisse sibi.
Id lucri est: numquam per vos erraverit ille,
Per se quem numquam quod velit error habet;
Ergo deo similem sese fecisse merendo,
Qui potuit, similis num volet esse deo?
75
Ille homines simulacra sui non poterit ira
Et non pulchra pater semina pulcher amat;
Vos amet ille licet velut os in imagine prava
Et pravo in speculo se quoque pulcher amat.
Hoc illum vobis laudes precor, at precor illi
80
Vos sitis nullo turba molesta modo;
Ante pedes sacros genibus procumbite flexis,
Subque Pio totos rege iacete dies,
Dum vacet a rebus cura graviore gerendis,
Gesta legat placido dum placet, ore pater
85
Vosque suo Piadem si dici a nomine forsan
Quod precor admittet, nomine habente Pias.