13. Pio II Pont. Max. Opt. vere sanctissimo
Gratia prima Deo, celeri sit proxima famae:
Is facit incolumem te, pater, illa refert.
Hoc memini quondam misi tibi carmen eunti;
Quod sequitur reduci nunc tibi mitto, pater.
5
Tertia rite tibi pietatis munere functo,
Sospite pro reditu gratia quarta Deo.
Gratia prima nequit cum sola stare secunda;
Optata est semper tertia, quarta mihi.
Quae quia venerunt et quondam multa parenti
10
Pauca dedi, simili nunc quoque pauca dedi.