Pietro Odo carmina, 12

Testo base di riferimento: M. T. Graziosi Acquaro, 1970

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


12. divi Pii II Pont. Max. secretario meritissimo
domino Iacobo Lucensi Episcopo Papiensi dignissimo

Cui secreta potest credere pontifex

Et tuto aetheream pandere ianuam

Admisso nitidis spirituum choris,

Salve, o pontificis gloria maximi,

5

Salve, o iam sociis coelestibus fruens

Atque illinc homines respiciens tamen,

Mortalesque sonos tam procul audiens.

Dicam pauca; precor, tu bonus audias:

Insanire Pii sub reditum patris

10

Non in Pieriis montibus arduus,

Non in Castaliis vallibus abditus

Coepi, sed Latio fortis inclyto;

Non sic nec Salii per sacra Martia,

Non sic nec Satyri per sacra Bacchica

15

Dicuntur furiis isse iuvantibus,

Dicunturque choris isse rotantibus.

Tunc oblitus eam visere regiam,

Quae regem reditu coeperat inclito,

Totque illi comites coeperat aulicos

20

Visendos studiis protinus omnibus.

Nunc sedes nequiens scandere in arduas,

Iam languente gradu cursibus aviis,

Dum patri patriae differor optimo

Debacchans valido carmen anhelitu,

25

Vt dignere precor per pia numina,

Quae iunxere tibi me meritum parum,

Quae iunxere patri te melius Pio;

Vi dignere, precor, quum potes et licet,

Quum molles aditus horaque commoda,

30

Haec fervent stupidis limina civibus

Consultantve patres in penetralibus,

Dignere aut oculis subdere principis

Ceu calcata meis atria gressibus,

Aut aures liquidis ducere cantibus,

35

Si non sunt numeris carmina turbidis

Quae mittunt trepidis pectora gaudiis,

Exhalant rapidis ora citatibus.