Pietro Odo carmina, 4

Testo base di riferimento: M. T. Graziosi Acquaro, 1970

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


4. ad Ioannem Tortellium

Corrige quos misi versus et fuste domato;

      Corrigat et stultos cornea virga pedes.

Marmorea Augusti linquebam tecta palatii,

      Auribus in nostris vox tua pulsat adhuc;

5

Consilia et monitus volvebam pectore caros,

      Quales dat natis lingua paterna suis.

Dixi: in amicitia melior vel verior alter

      Esse Arretino nemo Ioanne potest.

Admonet ille meam curem studiosius artem

10

      Vt gravibus rebus utilibusque vacem;

Admonet ut versus aliquando sinamus egenos.

      Dives certe unquam nemo poeta fuit;

Horridus umbrosae iacuit sub vallibus Ascrae

      Hesiodus, sparsas et male pavit oves;

15

Iliaden quamvis, quamvis bene cantat Vlixem,

      Ipse tamen semper pauper Homerus erat;

Plautinis salibus fuerat laetum omne theatrum,

      Ipse tamen duram versat in orbe molam;

Accius arma tonat. fert raeda poemata Thespis:

20

      Accius et Thespis pauper uterque fuit.

Quam bene cantabat Nasonis musa feracis!

      Ipsa tamen vatem barbara pressit humus.

Scribere quid prodest Getica de Caesare lingua?

      Surdescit Latiis barbaricisque sonis.

25

Fraternas acies Dirceaque proelia condit

      Statius, at tristi disperit ipse fame;

Codrus in obscura latrat sacra carmina cella,

      At tineae rodunt carmen herumque simul.

Quid numerem miseros, qui sunt sine fine poetas?

30

      Turba silenda mihi, praetereunda venit,

Sat scio quod spreti semper vixere poetae;

      Ode, tamen demens esse poeta cupis.

Heu stulti vates, fama tumuistis inani!

      Fama velut nubes, quas agit Eurus, abit.

35

Quid, si vel semper te laudet turba probetque?

      Non comedit laudes mamma sororque tuas;

Finibus a longis quid si scribere poeta?

      Exuriens stomachus esse poeta negat!

Quid, te si titulo ornaret gens omnis Homeri?

40

      Non caleant titulo frigida membra levi!

Praeterea, quamvis sub sacro hoc principe nil sit

      Immune et meriti nil sine sorte sui,

Ipse tamen dignum poteris nil scribere laude,

      Nil fama et meriti conditione boni;

45

Quippe tibi faveant cum forsan multa, carebis

      Tempore, tractari quo sine nulla queunt.

Poma super duris maturant tempora saxis,

      Vvaque fit dulcis, quae modo acerba fuit.

Vult Flaccus nonum sint pressa poemata in annum

50

      Vt sint a Musis omnia tersa novem,

Scabraque mordaci vult reddi carmina torno

      Nulla crepido vacet deficiatque nihil;

Tu vero in tanta quid vis componere turba,

      Quam limam rebus vis adhibere tuis?

55

Hora tibi optati non ulla superfuit oci,

      Cum tandem longum senseris isse diem,

Mane, soporifera cum vix bene nocte refectus,

      Surgis; adis solitum voce tremente locum

Et tacita in scholam pedetentim turba refertur.

60

      Cultae grammatices lectio prima tibi est;

Inde boves pungis stivaque videris in ipsa;

      Inseris obliqua ligna recisa manu,

Aut submittis equos et signas pascua capris,

      Aut apibus docto quae canit ore Maro;

65

Post hunc ecce parat ter quinque volumina Naso,

      Ex homine arbustum qui facit atque feram.

Rursus grammatici se subdunt: inde labores,

      Quos durum est pueros ingeminare rudes.

Fit finis, tabulaeque crepant et prandia clamant.

70

      Descendo; hic pectus contudit, ille caput.

Post cellae me reddo meae, stat lectulus illic,

      Bibliotheca illic, pocula, mensa, focus;

Hic avidus lentem exiguam vel oluscula sumo,

      Et quales Codrum res habuisse ferunt.

75

Saepe manus triplices in eadem lance videres

      Ad cyathumque duas saepe venire manus.

Clauditur en stomachus tacito mihi lecto parumper;

      Fit strepitus, mox me trita cathedra capit;

Heroum laudes vel Flacci exponimus ignes,

80

      Princeps Lesboa quos dedit ille lyra

In medium a tota recitatur epistola turba,

      Cui placet ornatae copia rhetorices;

Inde aliam atque aliam seriem ausculto quatioque.

      Sol dat in Hesperium roscida plaustra fretum;

85

Coelum autem festis signamus et astra diebus;

      Quae memorat somno Scipio visa suo.

Quid tibi iam superest ad sacras, Ode, Camoenas?

      Quo recipis, dicas, tempore in antra deas?

Non recipis, sed si qua facis, garrisve, rudisve,

90

      Et venit ad limen nulla Camoena tuum;

Pectoris atque loci vult tutos Musa recessus,

      Virgilio quales Appula rura dabant,

Quales Cyrrheo veteres habuere sub antro

      Vates, iam quorum scripta probata volant;

95

Vult famulos, gazam haud tenuem; tolerabile numquam

      Hospitium desit, quale Maronis erat,

Cui si defuerit, recident a crinibus Hydri,

      Omnis Musa procul, spiritus omnis erit,

Non canet Aeneam terra pelagoque vagantem

100

      Non adiisse Stygem, non adiisse Tybrim.

Enni, si desit tibi maior Scipio, nunquam

      Romanum Martem et Punica bella canes,

Aut si forte canes, ut Troiam pauper Homerus,

      Statius ut Thebas Argolicosque duces,

105

Aerea sub lauro tibi non lucebit imago,

      Saeviet in stomacho sed malesuada fames.

Quicquid agunt homines, curant frigusque famemque

      Arcere, imbelles et requiesse senes;

Non speret tremulam requiescere posse senectam,

110

      Cui nil congestum firma iuventa dedit.

Omne hoc quod scriptum est mecum, Arretine, putabam,

      Pronus in admonitus, vir venerande, tuos.

Hoc me proposito tacita sub mente ferebam

      Praeteriensque vias praeteriensque forum.

115

Ecce domum subeo; tali quoque mente subibam,

      Velle meum plectrum frangere, velle lyram.

Diximus: Ite fides procul hinc et inutile carmen;

      Nil mihi vobiscum est amplius, ite procul!

Cesserat ex animo versus, tua iussa facesso.

120

      Fessa dehinc molli membra repono toro.

Cuncta silent, suadet nox intempesta soporem;

      Non hebetat solitus lumina nostra sopor.

Nescio quid rerum trepidus dum suspicor, ecce

      Constrepuitque torus constrepuitque domus,

125

Ante oculos mira rutilarunt luce puellae:

      Extemplo Aonias conspicor esse deas.

Arduus ante illas cithara fulgebat eburna

      Phoebus; dat quassis talia verba comis:

"Tu mea qui totiens adiisti numina supplex,

130

      Tu per me voto cui via facta tuo est,

Deseris en dulces cantus et munera divum,

      Qualia amat magni splendida mensa Iovis?

Est levitas aliquem votis sibi poscere amicum,

      Post habitum media deseruisse via!

135

Est levitas teneris artem sibi ducere ab annis

      Et bene cum ducta est deseruisse male.

Dic qui per varios tecum venere labores

      Et comites lateri conseruere tuo;

Nempe scio: dices versus et munera nostra.

140

      Non adeo es fallax; dicere verba soles.

Dic Laris amissi quae sunt solata dolores,

      Et puero ablatum quae gemuere patrem?

Carmina sunt duros semper solata dolores,

      Carmina fortunam congemuere tuam.

145

Dic, quis te notum (si terrae es cognitus ulli)

      Reddidit? E solo carmine notus eris.

Si quos forsan habes veros, quis fecit amicos?

      Quoque aditu es sociis iunctus amore tuis?

Quis tibi longinqua socios regione salutat?

150

      Quis tenet absentis foedus amicitiae?

Quis tibi si sit opus, livori et dentibus atris

      Respondet? Clypeus quis tibi et hasta fuit?

Sat scio: vis versum mihi respondere lyramque,

      Quae fuit in rebus duxque comesque tuis;

155

Quare igitur facinus tam dirum mente volutas,

      Quae te Thesiphone, quaeve Megera tulit?

Quid linquis carmen, quid carmen inutile dicis?

      Grata fuere sacro carmina Pontifici;

Munere te affecit, donavit carmina nummis,

160

      Ingenia atque artes excolit ille sacras.

Quo duce pontificum, latis quo principe terris

      Quid dubitas meriti praemia ferre tui?

Etsi carminibus non dentur munera, munus

      Conficiunt meriti conscia corda sui.

165

Magna putat stoicus virtutis praemia, scire

      Virtutis rectam se tenuisse viam;

Praeterea num te, quas cernis, forma sororum,

      Num decus et splendor delitiaeque tenent?"

Finierat Phoebus; divae subiere Camoenae,

170

      Corda mihi variis obstupuere sonis.

Prima suam Clio celebri cum nomine laudem

      Promittit studiis ambitiosa meis;

Altera, florentes herbis redimita capillos,

      Efflat blanditias pulchra Thalia suas;

175

Tertiaque Euterpe laeto me corde futurum

      Admonet exornans, si sua facia sequar.

Terpsichore festas agitabat quarta choreas,

      Pollicita haec festos se mihi ferre dies;

Flava Erato molles spirabat ab ore calores,

180

      Quos circa punctum dat volitare iecur;

Sexta venit multas succincta Polymnia laudes,

      Offert multiplici quas mihi ab ore sonans.

Carmina carminibus miscebat septima dictis

      Melpomene, et laudem porrigit illa suam.

185

Vrania elata stellas cervice tuetur

      Meque monet gemini quaerere mira poli;

Vltima Calliope, splendens regina sororum,

      Carminis egregium fundit ab ore decus:

"Quamvis, dicit, opes tibi nec nunc ocia dentur,

190

      Qualia divinum tempora carmen amat,

Perge, age, de facili quales modo fundis ab ore,

      Per medias turbas confice versiculos.

Tempus erit quo forte aliquis dignabitur aulam

      Pandere et ingenio suppeditare tuo.

195

Tunc ego te Aonia secretum valle recondam,

      Tunc per Pierium fas erit ire iugum".

Plura loquebatur; veneratus numina surgo,

      Haurio divinum quem dabat illa sonum,

Montibus auritas posset quo ducere quercus,

200

      Quo repetant fontes flumina versa suos;

Allicere ad sese sic me studiosius ardet;

      Allicior: quercu non mage durus ero.

Et sic adversus rursum, Arretine, redimus;

      Numina in admonitus ipsa fuere tuos.

205

Numinibus sacris homines parere necesse est,

      Nolentes Stygios morte videre lacus.