Orazio Romano carmina, 9

Testo base di riferimento: M. Lehnerdt, 1907

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


9. ad Pium II pont. max. de pietate unde dicatur

Ii Iovis ante thronum, quoniam non possumus ipsi,

      Vnde Pio nomen consule Caliope,

Vnde genus, quibus eloquium de fontibus hausit,

      Ingenii virtus unde sit illa sui.

5

Haec ego vix Pietas Iovis id sine numine possum

      Dicere: fit nomen a pietate Pio.

Cetera quid referam caelesti digna coturno?

      Non sunt mortali nobilitanda lyra.

Illa ego sum custos, dum sontibus ira tonantis

10

      Fulminat humanis, ante deos Pietas.

Sum dea, sum superis comes una et fida satelles,

      Cum precibus mecum iuncta soror Venia est.

Vis mea vis ingens, sed tunc mihi plurima, quando

      Exhibui munus pontificale Pio.

15

Sic ego Roma tuis extrema in tempora rebus

      Consului, cum spes nulla relicta foret.

Officii memorem tanti quem publica rerum

      Cura subit, qualem principis esse decet,

Consilio atque opibus Christi contendit in hostem,

20

      Servet ut innocuas improbus ille manus.

Difficiles magnis superavit sumptibus Alpes,

      Perfecit pietas, quod valetudo nequit.

Sub pedibus nostris atrox cecidisset Amyrras,

      Esset principibus si pietatis idem.

25

Idem si reges populosque incenderet ardor,

      Hostis ab Europa verteret ille manus.

Sed pietas fit quina Pii, velut ordine lunae

      Caerula designant quinque per arma crucem.

Eneas primam laudem pietatis adeptus,

30

      Hostili quoniam traxit ab igne lares.

Sic ego prima Pio, cum relligionis honorem

      Et decus et laudes et sua facta putet.

Me idem Eneas medioque ex hoste parentem

      Abstulit: et pietas illa secunda fuit.

35

Illa secunda Pio est: iaceant ne inhonora parentum

      Ossa, solo condi nobiliore iubet.

Non magis Ida Iovi nec Phebo Delia tellus

      Grata fuit, tumulus quam fuit ille suis.

Illic angelici spirant in marmore vultus,

40

      Pontificisque sonat carmen ab ore Pii:

Silvius hic iaceo, coniunx Victoria mecum est;

      Filius hoc clausit marmore papa Pius.

Quid poterat maius reddi viventibus, o Pi?

      Carminis obsequio vivit uterque tuo.

45

Haec laus, haec pietas summumque in funere munus

      Gloria perpetuae posteritatis erit.

Omnia cum raperet mors invidiosa per aevum,

      Sola sepulchrali victa decore fuit.

Tertia si quid erit misereri et parcere victis,

50

      Quos liquet excessus penituisse Pium.

Quanta sui in domitos pietas, domus una Sabellae

      Pluribus exemplo scilicet esse potest.

Parcere subiectis quam debellare superbos

      More dei visum lautius esse Pio.

55

Discite ab exemplo Pi quisque ignoscere victis,

      Nil pietas aliud hoc sua maius habet.

Non aliter Caesar divum meruisset honores,

      Vnde Pio soboles Iulia fecit avos.

Nativae telluris amor fit in ordine quarta:

60

      Quam satis est ultra diligit ille suos.

Omnia cum superet, solo superatur amore.

      Principis o pietas officiosa nimis!

In medio laus est: superi moderata secundant,

      Aucta ruunt nimium pondere pressa suo.

65

Artibus ingenuis et vatibus ultima restat,

      His decus hoc illi pontificale fuit.

Si pius est, vates, quorum sibi gloria prima est,

      Spectet, enim vates et coluisse pium est.

Ipsa licet per se radiet, sine carmine virtus

70

      Deficit: ignorant carmina sola mori.

His illustrari tantum sua saecula possunt

      Et genus et mores, cetera mortis erunt.

Et si Pyerides multorum pectora flamment,

      In laudes feriat plurima dextra lyram.

75

Non illo gravius quisquam perstrinxerit, unde

      Ediderit proles Piccolomina Pium.

Sic illi virtus divina et spiritus implet

      Ingenium, candor tantus ab ore nitet.

Sed tua rauca sonant nec munere dignus Orati

80

      Frondis honoratae: rauce poeta vale!