30.
Ecce Timavigenas populos patiente colonos
Nexuit undivago pacis iunctura Liburno:
Exulat armorum strepitus: iam tutus arator
Arva colit, tuto scindunt freta remige nautae.
5
Iam neque ruricolae vertentur in arma ligones,
Ancora nec celeres pariet mutata sagittas,
Quodque modo calido fumabat sanguine ferrum,
Vomere se putres gaudebit scindere glebas
Inque pios usus et inermia facta redibit.
10
Scis bene, ne longis onerem sermonibus aures,
Quae solident nostram concordia pacta quietem:
Scis etiam quali cupiebam torque resolvi
Dissidium, Pyliae quo pax foret aequa senectae.
Dic igitur, sapiens veri scrutator Aselle,
15
Nam potes et socium posco non digna negari,
Dic precor, an voto videatur consona nostro
Pax ea quam cernis num famae salvet honorem
Partibus an neutri vel soli detrahat uni
Et cui; nam vereor ne pars magis altera pacem
20
Suscipiat quam det, vereor ne foedere turpi
Saucia libertas litis sit causa secundae.
Libertatis enim, quae se dolet esse coactam
Arbitrio non ire suo, natura requirit
Carceris effugium, nec vult oppressa teneri,
25
Nec se contemni patitur viresque resumit
Indocilis servire diu stimuloque latenti
Incita mordaces exercet acerbius iras.
Adde quod et cogens metuit ne sorte gravatus
Se velit ulcisci: quem qui formidat, oportet
30
Hunc odiat: pactos odium non servat amores.