Orazio Romano carmina, 8

Testo base di riferimento: M. Lehnerdt, 1907

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


8. Pio II pont. max.

Pi decus aeternum patriae, quo principe rursus

Orbe triumphato sacrum caput inseret astris

Italia atque Asiae solito ruet omine regnum,

Cernis ut insultet furiis agitatus Amyrras?

5

Successu rerum domita quam nobile quondam

Hospitium pelagi Pausania condidit urbe

Concipit Europen. Italos satis esse fatetur,

Conatus qui iam tantos et vota morentur.

Nec minus audaci populos premit undique bello

10

Finitimos in regna et agros urbesque ferocit

Pannoniae, ac ripas Histri circumsonat armis

Otumani genus; obscurum trans accola primum

Euxinum et Tanaim Mahomes erupit ab orcho,

Qui ferro et flammis caelum populetur et orbem.

15

Digna pater reputans animis sublimibus ista

Et maiora tuis, cum primum culmen adisti

Pontificale, caput pro relligione pacisci

Mens fuit et totis occurrere viribus hosti.

Invalidus quamquam pedibus nec fortior annis,

20

In lacrimis linquens urbem patriosque penates

Difficiles magnis superasti sumptibus Alpes

Vtque bonis tantum comunibus aspera passus

Consuleres: haec una tibi via visa salutis.

Conveniant ubi te recipit modo Mantua reges,

25

Mantua principibus tellus delecta vocatis

Hostis in excidium. Quod si metiris et aequas,

Non opus externis belli pro nomine: vires

Sufficiunt Italae, modo si cumulentur in unum,

Tutari Ausoniam et venientes pellere Turcos,

30

Quin Asiam atque oriens iterum sua sub iuga mittant.

Huc studium converte parens, huc dirige mentem,

Discordes populorum animos regumque ducumque

Redde in amicitiam. Coeant in foedera dextrae:

Omnibus una salus unum et comune periclum,

35

Sit labor unus et una indeficiensque voluntas.

Hesperia in Turcos totis vomat aedibus aurum.

Dives opum variarum armentosissima tellus

Auxilia arma et equos aurum frugesque virosque

Italia undanti fundet pulcherrima cornu.

40

Tu pater imprimis, cuius sub numine res est,

Delige praestantes virtute et viribus annos

Militiae vel quos decus et fortuna secundet.

Anguiger Insubrum, si non vigor ille refrixit

Martius ante dies, o quid teris otia frustra

45

Ductor et imbelles sinis ire inglorius annos?

Iam iam acies bello assuetae Boii Liguresque

Non armis, non Marte calent, operosa capillos

Non galea sed fronde premit decoratque iuventus.

Virtutem torpere sines: age protinus omnes

50

In Teucros arcesse acies, simul undique robur

Sforciadum anguigenumque et ventilet anguis in auras;

Eminus auratae radient diademata frontis.

Non illi regnum Italiae veterumque labores,

Sed tibi fata parant. Nam rebus ad ultima lapsis

55

Dum spes nulla tibi, quotiens fortuna refulsit!

Imperium optasti Ligurum: non irrita voti

Sors fuit; hostiles collato Marte catervas

Fulminis in morem fudit tua vivida virtus.

In caput arma tuum moliti et foedus et iram

60

Regnator Siculum Venetique: in turbine rerum

Vis (inopem quamquam auxilii) non terruit ulla.

Quin auro atque opibus fidentes fortibus armis

Saepe renitentis Venetos ad foedera duxti.

Hannibalem totiens victum Picininiaque arma

65

Vidimus et mediis Veronae moenibus olim

Eiectum, cum tot galeas et scuta virosque

Fluctibus involvens Athesis mare decolor intras.

Quid super Ausonias acies aut oppida victor

Edideris memorent alii, quibus auxeris armis

70

Rem Venetum, populos quot sub dicione dedisti.

Sentiat ille acies et quae tibi fulmina Mavors

Suggerit, et quantus sis experiatur in armis.

Si decus id summi ducis officiumque fateris,

Aude animi fidens, quo te vocat ardua virtus!

75

Adriaci ad litus mediis super aequoris undis

Vrbs Venetum florens opibus et classe parata

Incolitur; late populis dat iura senatus.

Hi quondam assiduo soliti contendere Marte

Infestasque rates toto detrudere ponto

80

Et mare inoffensum servare et littoris oras

Sceptraque vix pelagi Neptuno tuta relinquunt.

His si certa sedet belli sententia, quamquam

Sint in amicitia Turcorum et foedere vincti,

Armabunt classem, maculas abolere patentis

85

Criminis haud alias et dira piacula possunt.

His sine difficilis belli victoria nobis,

Haec vis una potest uni contendere Turco.

Mox Siculum poteris regnorum arcessere vires

Hostis in excidium; ventorum laxet habenas

90

Eolus atque omnis furias erumpat ab antro,

Encheladus flammas, cyclopes fulmina et arma

Ethnea de rupe, parens Neptunus et omnis

Neptuni chorus ex imis super aestuus undis

Involvat rapido Turchorum turbine puppes.

95

Appulus et Calaber tellus insignis equorum

Quisque dabunt armenta, Agragas vel qualia quondam

Nutribat; Cumea deum responsa resolvent,

Hic ubi Dardanium Eneam sub rupe Sibylla

Ire ad conspectum docuit genitoris, ut omnis

100

Principe te Turcus diro sub Marte peribit.

Tot maria et portus non sunt sine classibus et quae

Proxima Caietae prospectat littora Circe,

Hic ubi diva viros saeva feritate luporum

Induit et tristes resonant ad sidera luctus.

105

Tot quondam rediens spoliis orientis onusta,

Tot victrix populorum, alio nunc debilis aevo

Quid das Roma Pio? Desunt tibi robur et arma

Et manus ob patriam pugnantum et sanguis avorum.

Non Remus et frater, quorum sub moenibus alter

110

Occidit, alter agit cum diis genitalibus aevum.

Fabricium quid Pyrrhe times Mummiumve Corinthe,

Emilium Perseu? geminorum victa sub armis

Scipiadum Carthago? Premit tot fulmina tellus

Martis et attritus vix est sine nomine pulvis.

115

Non genus Alcydae, quorum periere trecenti,

Non Decii superant, patriae dare Regule vitam

Non iterum te fata sinunt nec pignora Brute.

Morte iaces, vivis fama, qui passus Orati

Hostis in occursum post terga avellere pontem.

120

Non Marcellus adest nec Scaeva aut Scaevola, regem

Qui petat arsura Tyrrenum occidere dextra.

Victor ab exilio qui signa ex hoste recepta

Restituit patriae, tenui latet obrutus urna.

Pompei te Nilus habet nec Roma Catonem,

125

Qui docuit proprio scelerare in sanguine dextram.

Te dolor heu quantus feriet fortissime Cesar.

Si qua pios manes patriae modo gratia tangit

Seu magis astra colas, cum nemo obsistere Turco

Audeat et tanta trepident formidine gentes,

130

Cum genus acre Virum et pubem Mavortis alumnam

Condit humus, tantum monstrent ruitura labores

Moenia nec quicquam restet nisi nomen et umbra.

Hei ubi pro patria tua Roma potentia nunc est!

Exoriare aliquis Iuli de sanguine vindex,

135

Qui fidei accinctus clipeo vocet agmina regum

Caesareosque duces terrisque exterminet hostes.

Te ciet illa parens, cuius sub numine rursus

Laeta triumphales Capitolia ad alta videbis

Ire ducum currus victasque ex ordine gentes.

140

Namque super Poenos Arabes Ethyopas et Indos

Oceanique manus austrum boreamque sonantem

Imperia extendes nullis confinia terris.

Iunge acies tantum, Pandonides adde Latinis

Pannoniosque duces, Caesar, quos Marte lacessis.

145

Quam melius toto certasses corpore regni

In Turcos: haec ista decet non tempore tali

Militia et pulchri non sunt sine laude triumphi.

Imperium si quid solitae virtutis et altae

Maiestatis habet, fidei si vincula sentis,

150

Ante deum sancita (utinam non irrita) dextra

In Teucros diverte acies et desine coeptis.

Non audis gemitus et caesae funera gentis?

Ante aras sanguis clamat tibi fusus ad aures,

Ante oculos strages hominum miseranda iacet nunc.

155

Quid tandem expectas? Muros quatit impius hostis

Marte tuos propiusque malum fit deside cura.

Si te nulla movet pietas et gloria belli

Atque eadem mens est, qui nos urgere tuentur,

Servitio potius premat et dominetur Amyrras

160

Quam tua iura volent. Ego te sate sanguine Iuli

Per patriam et quicquid pro relligione decorum est

Obtestor, per signa crucis, quam demon in orcho

Horruit effractoque expavit Cerberus antro

Eumenis et diri siluere Exionis axes,

165

Haud operi desiste, ducem caput omnibus armis

Anguigerum et totis qui gentibus imperet unus

Instituas. Spes in te omnis, tu Romulus ille,

Tu Marcellus eris, Decius tu Caesar et ambo

Scipiadae et quicquid virtus Romana dedisset.

170

Tempus erit, quo (si dederint pia numina vitam)

Primus odorata redimitus tempora lauro,

Ni tua maiestas carmen mortale recuset,

Marte triumphatas accingar dicere gentes.