49. ad Murellas rus Campipetri
Quia tu sis lapide
Facili rus positum
Ideo Te Murellas
Homines convocitant.
5
Situs aptat spatiis
Tuus omnem populum;
Super es brintiaco
Fluvio villa sita;
Bona te temperies
10
Bonus aer, hilaris
Polus et numen agunt
Celebratum superis.
Himeneus Veneri
Pius alme hic resecrat
15
Genium; sic genius
Veneri conseritur.
Genius cum Venere
Diuturnant homines.
Proba Lucina suam
20
Probitatem hic vigilans
Operatur. Stat et hic
Sacra Iuno ut properet
Quod agendum est talamis.
Himeneus corheas
25
Facit istic alacres.
Iuvenes sic peragunt
Manibus voce palam
Cupiunt quod facile:
Tamen optant suaviter
30
Himenei illecebras.