carmina saec. XIII, 29

29.

Exagitant vigili me publica commoda cura

Atque pudenda movet patriae discordia litis

Insanos inter sanum me velle videri

Opto nec eximiae virtutis gloria sordet.

5

Pax simulata quidem est non pax: simulatio numquam

Assequitur verum. Paullatim accenditur ignis

Non subito magnus: patrios defendere fines

Quamquam animis cunctis, salis est iactura creandi

Magna nimis Patavis: ipsi fecere periclum

10

Nempe sibi: cessit vario pudor ille timori.

Nunc lusisse pudet, pudet et discedere ludo.

Tristis ego tali conturbor, amice, pudore,

Quod male dissimulo. Vulgi compescere mentes

Non potui cum sceptra dabam, nunc gaudia vultu

15

Non fero: si vanum curarem plebis honorem,

Monstraret vulgus noster te et diceret: hic est.