Pietro Odo carmina, 15

15. in reditu divi Pii Secundi Pontificis Maximi

Pontificem iam cerne Pium; iam, Roma, benignum

Cerne patrem patriae; iam tandem explere tuendo

Anxia quem totiens votis precibusque vocasti,

Quem columen scis esse tuum, scis esse salutem,

5

Scis decus auxiliumque unum, spemque omnibus unam.

Desine continuis iam coelum onerare querelis,

Indignata tibi, quo non praesentius ullum,

Numen abesse patris; rata sic, sic acta dolore,

Acta dolore gravi nimioque agitata furore

10

Atque insana tibi discrimina mille subisti,

Principis adventu vacuas iam sparsa per auras.

Desine iam tandem, iam desine Roma, vereri

Ne tibi praeripiat cupida aut Germania carum

Pontificem, aut illis pulchrae in regionibus urbes,

15

Quas totiens legatus adit totiensque replevit

Laudibus inque suos totiens accendit amores.

Scilicet attonitas virtutum lumine tanto

Certantum inter se, dum publica commoda dumque

Numina nostra ardens, ut coelo missus ab alto,

20

Semper obit semperque vigil pietate magistra

Rebus in angustis fidei discrimine summo

Conciliat ducibusque duces, atque urbibus urbes,

Et populos populis, et gentes gentibus addit,

Regibus annectens reges, vim viribus augens,

25

Restinguitque ignes odiorum, accendit amores

Omnibus, ut saevis bellis pia bella ciendo,

Orbem orbi, sanctum infando, regesque tyrannis,

Opponat gregibus cuneos hominesque ferarum

Agminibus, clamans his coelum, illis Flegetonta,

30

Coeli regna piis aetherna, aetherna prophanis

Sed Stygia Eumenidumque domos sontumque tenebras.

Quae totiens illum Rhenus miratus agentem

Miratusque Ister summa inde ad culmina vectum

Cernere quamquam optant, seque illo a patre revisi

35

Atque coli (colere immo ipsi quem rite precantur!).

Non tamen bis tantos Tyberino pretulit amnes

Cum patre Benaco, cui cessit Mincius, alte

Suspirans, lacrimisque humectans grandibus arva,

Digressumque sequi visus voluisse gemendo,

40

Mantua quem cupido dederat sibi nata videndum

Concilio in regum medio divina sonantem

Omnia seu terras dictis, seu astra moveret.

Quem fluviorum etiam moestissimus ipse Padus rex,

Singultans renuisse suis considera patrem

45

Moenibus, attraxit refluas et reddidit undas.

Cum sonitu arboreis ripae gemuere sub antris,

Heliadum ut quondam luctu sub funere mersi

Fratris, ubi Electron lacrymantia robora moestum

Auxerunt amnem, iam cycni voce sonantem

50

Alitis inque novae magna pietate gementem.

Nec socio Heridanum credas caruisse dolore,

Discessum meditante Pio regionibus illis:

Squalidus in pulchra Ticinus languitur unda

Hinc pater, hinc natus Verbano, conditus alto

55

Lambrus in Eupilio, Sebinnoque Ollius ora:

Quisque suo tenuere lacu tristissima tristes;

Cerulus at nigra se protulit Addua veste

(Quam genitor dederat turbatus Larius omni

Agmine cum volucrum non concedente Padusae

60

Nubibus aligeris, per stagna loquacia raucis),

Raucus et ipse, Pio iam discedente, gruentes

Ingeminasse potest aut continuisse fragores.

Sive dolor gemitum, seu moesta silentia cogit:

Vt rapidum cursus Athesim sedare coegit

65

Murmura Iapidum clamosa per ora Timavum,

Longius amoto dum tristes patre dolerent,

Quem neque vel Tuscae potuere avertere Senae;

Quin ubi se patriae paulum monstravit, amato

Se refovens gremio, resque illi composuit, res

70

Qua licuit, toto pietatis munere functus

Quam primum sua Roma, illi sub pectore semper

Prima sedens, gressu fuerit repetita benigno.

Ergo dies moestos et tempora desine longae

Dinumerare viae, totiensque attollier ipsum

75

Prospectura patrem, rumori credula vano,

Quem regis pariebat amor, terrorque ferebat

Praecinctus scelerum trepidas horroribus alas.

Sed scelerum Latio fugerunt agmina toto,

Principis adventu trepidatque coercitus ille,

80

Finitimos ferus Aequicolas montanaque praedis

Marsorum involvens succincta pavoribus atris

Castella in tumulis modo qui tremefecerat altis.

Ah dira impietas, totas quo tempore vires

Relligio atque animos res publica postulat unos!

85

Tempore quo summus cudit pia tela sacerdos,

Impia tela manus contra sua viscera tractant!

Sed miserans oculis Deus hac respexerit aequis

Imponetque modum, patri pater altior addens

Auxilia, ah sanctam non passus cedere mentem

90

Virtutumque choros sceleri succumbere tantos,

Certatim quantos patriae stipare parentem

Cernere, Roma, alias potuisti saepius, ipso

Clarius ingressu, quo lucem rettulit atras

Excutiens tenebras, populoque affulsit hianti

95

Luce sua, quum luna suae se reddidit urbi.

Martis luce urbem Martis lustravit ut omni

Libera Marte Pii staret virtute secundi

In patriam reducis; cunctis mirantibus, illi

Quis patrum famulatus erat! Quis praevius ordo

100

Murice fulgentum procerum, iuxtaque senatus!

Cardinei quam sanctus honos! Quam clara niterent

Ipsius ora patris! Quantum foret instar in ipso

Numinis aetherei! Quanto rutilaret in auro,

Sede micans caelsa! Vomeret quas purpura flammas

105

Certatim alternas nunc pontificalis amictus,

Pensile nunc tegmen capiti sublime superstans,

Et circum lunis aquilisque volantibus aulae

In speciem, astrigeris simulata umbracula tectis;

Sub quibus aggesto scintillans mitra lapillo

110

Gemmea cernere erat, qua patrem lamberet aura

Cuncta serenantem gravitate et cuncta salubri

Aspectu recreantem, ut quondam Epidaurius ille

Dicitur afflatu languentem mortibus urbem

Cristatus lustrasse deus morbosque fugasse.

115

Pallebant pueri attoniti cum matribus alte

Omnibus a tectis, omnique a culmine circum

Pendentes, turbasque virum strepitumque paventes

Oscula libantum pedibus studioque ruentum

Visendi aut densa fulcrum cervice ferendi.

120

Digna quidem sunt haec, quae quis miretur, at illa

Digna magis, quorum nequeo meminisse in omni

Pectore inardescens venerandi regis amore.

Omnis et algescens stupido pallore vicissim.

Quae tamen haud videat cui noxia crimina cordi,

125

Aut cui mortales hebetarunt lumina sensus,

Aut bene res gestas, scelus ah, male vertere sueti?

At tu, Roma, altrix virtutum antiqua parensque,

Vivida ni senio caligant lumina tanto,

Virtutum lustrasse potes quis coetus obiret

130

Pontificem, quantis illum stiparet alumnis

Celsa caput regique Pio dux sancta comesque

Praevia, non oculis Argo Prudentia cedens

Tot simul accensis partesque tuentibus omnes,

Non aquilae; radiis Phoebumque stringit acutis

135

Haec quod praeteritum, quod presens, quodque futurum

Aspectu complexa uno sub fronte verendi

Pontificis, fugienda minans adeundaque suadens.

A dextra fortis natae, qua fertur in actus,

Auxiliante latus munitur robore; et illa

140

Centum alias matri ductat iurata sorores:

Magnanimam hanc, illam intrepidam constantibus ausis;

Ast aliam, sese quae continet atque compescit

Ne ruat in praeceps neu non vestigia firmet;

Inde aliam et vultu et gressu manibusque modestis

145

Omnia formoso peragentem lauta decore.

Quas sequitur lancesque tenens ensemque coruscum,

Iustitia in galea fulgens et debita signans,

Omnibus horribilis populis optataque vindex,

Vtile postponens virgo praelustris honesto,

150

Praemia pro meritis statuens sua cuique, sorore

Munifica laxante sinus et pone sequente,

Quae parcat gremiis urgenti cauta futuro,

Vt parcit levibus mitis Clementia culpis.

Contra instat gravibus vultu diversa severo,

155

Tetrica non hominum, sed noti criminis ultrix,

Horrenti turbans et sistens omnia nutu,

Regum sancta comes maiestatisque verendae.

Omnibus his (quid enim reliquas nunc dicere pergam?),

Mater agit quibus ipsa manum Prudentia fortem,

160

Et quibus ut dextro fert sese in proelia cornu,

- Inter mortales titulis decoranda supremis -

Omnibus his hominum facies atque omnibus ardor,

Qualis Amazonibus seu quum Marpesia bellis

Regina in mediis seu cingitur Orithia,

165

Gravis ubi hanc, illam quum barbarus hostis anhelat,

Stant circum intrepidae comites Martemque lacessunt,

Eminus haec feriens, haec cominus acriter omnes,

Lunatam hac peltam quatiente ensemque rotante

Fulmineum, aut magnam torve vibrante bipennem,

170

Cautius hac altum vulnus meditante lacertis

Altius adductis hinc missa fortiter hasta,

Cornibus hinc flexis nervo resonante sagitta;

Pectoraque aut agiles tundunt aut terga sequuntur

Et nunc compescunt, nunc passibus ante ferunt se:

175

Quicquid agunt monitis iussit regina verendis.

Talibus alta Pii dextram Prudentia regis

Munierat natis; multo meliore sinistram

Agmine praetendens, natis caelestibus actam:

Nam sistit sese Fidei hinc umbone corusco

180

Intrepidam et sanctae pietatis munere tutam,

Nube caput densa, nitida pro casside, tectam

Aereo in scopulo sese velut arce tenentem,

Flatibus oppositam centum cunctisque minantem;

Hinc, Spe per salebras et mille pericla ruente,

185

Fertur ovans alis pernicique ignea planta

Et iaculo et missis coelum meditata sagittis;

At Charite hinc amplexa illas secumque movente,

Ignescit violenta parens, nataeque parari

Astra videns unaque duas ad sidera tolli

190

Germanas, foelix tantis exultat alumnis,

Se quibus in coeli venturam prospicit arces;

Qualibus haud credat quondam miseranda vetustas

Plus potuisse Iovem gaudere aut Pallade laetum

Phlegraei post Martis opes magnosque triumphos,

195

Aut Phoebe, aut ipsa germana et coniuge saeptum

Iamque nihil coelo metuentem ad proelia, fusis

Terrarum monstris, et regno et pace fruentem.

Iam superest memorare chorum, Prudentia quo se

Summa patris regisque Pii circumque supraque

200

Cervicem atque humeros inde ore et vertice lustrat,

Proceram, ingentem, lucemque sub astra vomentem.

Vnam illi galeae in cono cristaque comanti

Stantem in sublimi, cui densis obstrepit alis

Turba volans circum prelustribus ignea pennis;

205

Vnam, Roma parens, tota num mente videbas?

Num gemina hanc acie, qua fas erat, omnis obibas?

Namque deam haec hominemque simul sese unica praefert,

Matris ab admonitu magnas complexa sorores

Maxima ter centum, "sapiens facundia" nomen,

210

Quae facunda etiam dici sapientia gliscit;

Cui laevum natura, amplos spatiosa per artus

Cum terris amplexa polos viresque situsque

Omniaque in longo gestans velamine saecla,

Historia et leges sinuosae hominumque deumque

215

Implicuere latus; dextram explicuere sonantem

Pulsibus innumeris agiles ad merita formae

Pondera ferre manum, vultusque aptare decoros

Et dextris laevas cultu formare sorores,

Tollere depressas, non fortibus addere vires,

220

In lucem e tenebris germanas ferre latentes.

Pro quibus offitiis sese debere fatentur,

Materia ut debet cognatae subdita formae

Et manibus dextris remur debere sinistras.

Dextrae autem arguto percurrens omnia vultu

225

Et ratio et succincta comas oratio linguis,

Pone micans geminis motu vibrata trisulco.

Ah decus egregium formae, nunc usa minore

Nuncque micans maiore manu, nunc plurima miscens,

Cum populo nunc Edonio bacchata recessa,

230

Pieridum sacros ducens a vatibus haustus:

Illa prior qualis Chrisippi falsa parati

Arguere atque uni consueti insistere vero,

Dum vigil ille velut refugas, fruticantibus arvis

Arte vias rimans laqueosque per abdita nectens,

235

Tendebat captare feras et stringere captas,

Tum mente et linguis homines formare, deorum

Colloquiis dignos, socia ratione revinctos;

Altera qualis agens magnum per summa Platonem

Ceu nube in densa, quem vix videre sonantem

240

Discipuli attoniti, seu mores format et urbes

Instituit, mentem seu mens pia concipit amplam,

Despicit et terras, et pennis sidera vibrat

Aliger et supra iam sidera plurimus errat;

Et qualis Cicerone tonans per rostra, per aedes

245

Fulmineo (meminisse potes!) vibrabat in aures,

Roma, tuas (vix certa fides, nunc iudice rapto,

Nunc populo patribusque uni quocumque liberet)

Quando animos tantos nunc hunc, nune verteret illuc,

Imperitans tamquam ductis insessor habenis,

250

Magnus ab aethereo tamquam Deus axe sonaret,

Seu praesens sociis prosternat crimine civem

Intrepidus Siculosque tuens Verremque reverrens;

Sive suis vigilans ut semper civibus ignes

Nunc, Catilina, tuos extinguat, proterat enses,

255

Obvius Antonii nunc clamet in arma tyranni

Igneus, ah, vitam pro libertate paciscens;

Seu laude ornatis invicti Caesaris armis

Virtutem super astra ferat coeloque reponat;

Nec minus ardescat dum se ad praeconia magni

260

Maxima Pompei moresque manusque relegit,

Et bellum bellique ducem persuasit in hostes,

Pro dolor, ex illis rumpentes finibus, unde

Pontica Turcarum modo rupit turba, vocavit

Quo Pius arma pater, pietatis maximus ultor,

265

Atque utinam, ut quondam, Romano fausta trementi,

Fausta piis populis, et legi fausta Latinae,

Virtutumque choris et Musis fausta paratis

Omnisono regis laudes celebrare boatu,

Se quibus ille suae comitantibus intulit urbi.

270

Agmina virtutum, quae post pia terga sequutae,

Afflatum rediere meae mentemque sonumque

Pieridi, se si qua meo pia Pieris addit

Custodem lateri, patulam quae musset in aurem,

Quaeque pio Piadem iubeat celerare parenti;

275

Vt nunc certe aures praesto clamavit in ambas

Atque ait: "his exci, mens o, clamoribus urbem.

Surge, age, Roma, Pium totis affectibus almum

Excipe, tum cunctis veneratum amplexibus ambi,

Plusquam septeno iam gliscere monte licebit,

280

Plusquam septenis ferientes sidera plausus

Vallibus ingruere et Tyberinum a fontibus alte

Appenninigeno deducere murmur hiatu,

Cui quadragenus responsans assonet amnis

Laetanti tot se tecum exultare fluentis.

285

Ergo age, verticibus sanctis licet omnibus illi

Tete inflecte patri, quem tot subiisse labores,

Tot sumptus fecisse auri, dispendia tanta,

Tot curas coepisse nihil piguitve doletve,

Dum tibi, dum cuncto Romani nominis orbi

290

Prospiciat Pius, ipse pio miseroque misertus.

Tuque o prima volens sedes Tarpeia, tonanti

Olim sacra Iovi, Iunoni sacra Monetae

Belligeraeque deae, nunc Matris Virginis aedes,

Et legum vindex animosa, domusque Quiritum,

295

Caelsa magistratus servantes unica servans

Pontifici gratare Pio, gratare secundo,

Quo nec in adversos tonuit magis arduus Afros

Iuppiter Hannibali dum vibrat fulmina diro,

Nec melius vigilans Gallos in limine adesse

300

Iuno monet totam quatiens clamoribus arcem,

Nec bello, nec pace unquam sapientius urbi

Consuluit belloque valens et pace Minerva,

Quam tonuit pater ipse monens regesque ducesque;

(Mantua testis adest, trepido dum consulit orbi,

305

Dum belli causasque docet viresque gerendi,

Certaque post victos ostendit praemia Turcos,

Ora Deo maiore pater spirante resolvens).

Maxima quanta biceps quondam non ipse reclusit

Ianus aqua Oebalios hostes fervente repellens,

310

Et feriens, retroque ferens et ab arce coercens,

In quam Marte satus, devicto Acrone, Quirinus

Non meliora deo referens suspendit opima,

Quam Pius ipse ferat, feriens immania Turcae

Pectora, Pontifici licuit quo more ferire;

315

Qui satis hostiles furias stravisse videri

Et spoliasse potest laesos utrumque monendo

Fortiter, ut forti monuit Pius igneus ore.

Vt, ceu rupe tua stetit audax Terminus olim

Ille Iovi numquam cessurus, sidera cernens,

320

Ipso rege malis iam nostris Terminus esset;

Laureaque ut quondam ducibus gestata superbis

Post pompam et totos Romana per ora triumphos,

In gremio deposta tui Iovis alta sedebat,

Virginis in matris gremium sic laurea nostri

325

Pontificis regisque Pii perlata sederet

Et nostro donata Iovi nos rite iuvaret;

Vtque ista efficti pendebant rupe gigantes

Terrigenae immanes ausi rescindere coelum

Et sedes tentare deum, monitura rebelles

330

Ora nimis populos, perduri scrupea montis

Deiecta et scopulo tamquam lacerata rigenti,

Regibus exemplum contra Romana superbis

Imperia ausurisque datas contemnere leges;

(Hos Romana manus sternebat, Iuppiter illos)

335

Sic pater ipse iuvans, qui nostri Iuppiter aevi,

Rex Pius excubuit, nostra a pietate rebelles

Vinceret ut Turcos et sub iuga mitteret alti

Sacra Dei, quibus ipse hominem se subdidit olim,

Hisque reniderent Capitolia sacra trophaeis.

340

Quid non molitur, quum pervigil omnia tentat

Consilio exercens noctes, solesque labore?

Nunc matutinum vocat impiger ecce senatus

Concilium coetusque patrum, nunc pectora solvens

Consilia alta refert, coelique afflatus amore

345

Suadet iter; non obstat hyems, non ipsa senectus

Ah, nimium quae cruda, patri non obstat eunti.

Anxia pro regno novitas secat ecce viarum

Nunc glacie horrentes tractus, Aquilonis hiatu

Difficiles flabrisve Noti, nunc imbre soluto

350

Implicitos coelique minis scatebrisque profundis

Terrarum, fluxique soli vestigia bis ter

Lubrica vix fundo tandem patientis iniquo.

Iam fluvios tranat, iam montes transilit altos,

Hos saxis nivibusque feros, illosque minaci

355

Agmine torrentum tota regione furentes.

Applicat; acciti primates undique ad ipsum

Conveniunt patrem venerati; heu monstra sonabant,

Heu! rerum monstra; ut linguis discordibus omnes,

Sic animis; clausi ceu miscent proelia venti,

360

Carcere in Aeolio (si vera est fama) tonantes,

Contenditque Austro Boreas, et Circius Euro.

Illi inter sese validi luctantur ct augent

Irarum furias tremefacta Ceraunia longe,

Ausoniumque latus Sicanaque mugiit Aetna;

365

Has inter pugnas, inter certamina tanta,

Hos inter strepitus pater ipse interque fragores

Stat gravis et nullo motum se turbine differt.

Immo, velut celsa fertur rex Aeolus arce,

Imperat, hos mulcens dictis, hos numine terrens,

370

Attonitosque animos formans, impellit et instat

Heu! paene eversis iam tandem surgere rebus

Atque fidem atque orbem sanctum defendere ab armis,

Hos contra Aeoo quae movit Turcus ab orbe

Plurima et Arctoa iunxit de parte procellam;

375

Non secus atque olim, Boream si torserit Eurus

In Zephirum vinctoque unum duo turbine tendant

Obruere occiduas, tum se iactare per oras,

Iam montes silvaeque gemunt, sata languida ruptis

Procumbunt culmis aut aethere vulsa feruntur,

380

Iamque anni spes nulla super mortalibus esset

Ah, miseris, si non aliquis miseratus ab alto

Afforet axe deus Zephiro se iungere Cauros

Qui iubeat, tum flabra addens animosa Favoni

In Persas Eurum Boreamque e nube canorus

385

Trans mare, trans montes gelidamque releget in Arcton,

Messis ab Illyricae campis et pinguibus almae

Frugibus Ausoniae ferat in deserta Getarum;

Quale Pius, dum tentat opus dumque acer anhelat

Nunc hac, nunc illac partes rimatus in omnes,

390

Christadas unanimos concordi foedere nixus

Iungere et in scaevos ad bellum mittere Turcos,

Movit opus; quo non ullum praestantius egit

Proxima Tarpeiae Concordia sancta Monetae,

Romulidae unanimi quum sese hoc numine in hostes

395

Conciliante olim densi intrepidique ferebant;

Quale Pius dum tentat opus, dumque acer anhelat,

Quam duro credas illum subiisse labori!

Quamque nihil suavi, quam multum semper amaro!

Tantus amor coeli! Si quicquam ducit amarum,

400

Non Capitolino tales certamine quondam

Victori contusa dabant absinthia succos,

Quum palmae duros signarent rite labores!

Hic tuus ille pius, qui nulli cedat avorum,

Arx Tarpeia, sacras dum vult defendere sedes;

405

Quo tibi nec custos fuit advigilantior olim

Mallius obsessa qui Gallos reppulit arce,

Nec magis ille ardens, ipsos qui fudit et aurum

Abstulit, ut perhibent, Romanaque signa Camillus;

Ergo Pio reliquos hortemur plaudere colles!

410

Sed quid Aventinum? Fuit haec diis hospita sedes

Alcidae ultoris libertatisque superbae

Ad regem ultorem libertatisque parentem.

Te quid, Aventine, exhorter moneamve colendum?

Iam pridem quem sponte colis, cui tecta dedisti,

415

Cui laudum titulos ascito ad magna senatus

Munera cardinei, divo patrumque futuro

Spectata virtute patri rerumque magistro,

Quod, velut Alcides quum terras fortis obisset,

Vltor venisset, fidei Latiique futurus,

420

Non Caco eliso, sed strato in vulnera Turco,

Non fure occulto, sed aperto in bella tyranno,

Non latebras repente fuga, sed regna petente,

Non solo in pugnas, sed milibus undique septo;

Quod libertatem non ille unius et urbis

425

Et populi ambiret, sed sancti sanctior orbis,

Quod libertatis non vindex ille superbae,

Sed placidae atque humili coelum virtute petentis.

Pro quibus ac tantis meritis antiqua rependes

Munera, si qua super; non illi ignota, dabat quae

430

Plurima silva olim denso tua consita lauro,

Quando duces belli, post inclyta facta reversi,

Alta triumphali quaterent Capitolia curru.

Sed foelix nimium collis praesage futuri

Praeteritique tenax quamvis post longa reposti

435

Saecula, qui templum quondam qua sede locaras

Dianae, cunctis templum commune Latinis,

Et qua sede piae dederas post templa Sabinae,

Aeneae das tecta Pio, qui cuncta Latinae

Spes linguae et populis columen commune Latinis.

440

En fidei commune piae se pandit asylum;

Et quo luna iugo fuerat te culta vidente,

Nunc insigne patris lucet te, luna, tenente

Quina sub excelsi pinnis et margine templi,

Cum domino indigete a terris et pinguibus arvis

445

Aethereas subitura plagas (mirabile visu!).

Quod sero pia fata velint! nec sentiet imbres,

Nec rapidos ventos, sic testatura perennes

Astris mixta patris laudes et nomina regis;

Omnis quam stupeat coelo mirata sereno

450

Posteritas mundi quemvis ventura sub axem.

Nec vero in sese curvati luminis orbes

Lunares superis gratos minus ipse futuros

Augurer hos quam vel gelido vicina Bootae

Illa novem radians stellis Bacchea Corona,

455

Vel fuerit Delphin totidem lunatus in ignes,

Oceani coelique decus per utrumque sacratus.

Armigerae piscis volucri sit iunctus, ut ipse

Pontifici Arctous iunxit se Caesar amico,

Vel fuerit, rutilare sibi vestigia propter

460

Quod diadema videt, Musarum Heliconius hospes

Arcitenens silvis vatesque nactus Olympum

Coetibus humanis, ut nostra aetate meretur

Silvius Aeneas titulos pietatis adeptus,

Ad coelum qui sternit iter subiturus et ipse

465

Atria magna poli stipantibus undique lunis,

Vnde tuas arces tum, Roma, tuebitur altum

Numen, et amplexu sedes maiore fovebit

Maior Aventinasque prius, quod in urbe priores

Is dederit titulos collis magnosque pararit

470

Ad maiora gradus, quibus ille propinquior aulis

Sidereis, possetque ima quatere omnia terra

Nutibus, atque altum reserare et claudere coelum;

Vnde in Aventinum non se meliore reflectit

Lumine luna olim tot seclis culta, tot aris,

475

Quam regis sit quina Pii factura benignis

Luna, velut ridens oculis arsuraque campo

Coelesti tandem vero spaciisque serenis;

Quina hominis testata Dei pia vulnera nostri,

In faciem composta Crucis, cui prima tuendae

480

Signa dedit populosque ciens ad iusta potentes

Proelia magnanimosque duces, vibrata per auras

Flatibus aetheriis, terrarum fixa per arces

Peltarumque velut se densans agmine et ipsis

Acribus horribilis radiis rutilansque minansque,

485

Ceu gladios, ceu tela vomens, umbonibus unam

Tot simul infestans lunam, Maumetia signa

Iam trepida et multum nigrantia morte, futuro

Iamque orbe exiguo et multum fluitante †minora†.

Ergo suum collem, superas unde ibit in auras,

490

Compos facta poli numquam minus aequa fovebit,

Quam Dictaea suam Naxonve Chionve, Corona

Quamque suum Delphin, Maurus lunatus Atlantem,

Sertaque Parnassum pedibus subiecta ferinis,

Et quam maternam coelestis Delia Delon,

495

Et quam natalem, si mavis, Cynthia Cynthum,

E quibus illa altum petierunt aethera terris,

Sicut Aventino coelum petet illa relicto,

Et Vaticanas iam se sublimis in arces

Extulit ad superos, iter unde invitat Olympus.

500

Iam quibus aggrediar deserta Palatia dictis,

Et quibus, heu, possim tantas excire ruinas

Vocibus, optato gratentur ut omnia regi?