carmina saec. XIII, 22

Testo base di riferimento: L. Padrin, 1887

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


22.

Cato

Si delatorem rigidum cuiusque reatus

      Ante oculos videat quisque, resumo bonum.

Candida victoris virtus immixta timori

      Punica romano subdidit arva iugo.

5

Sit licet in camo parens agilisque celerque,

      Fit melior tunc cum stigma resentit equus.

Casta licet fuerit quantum Lucretia coniux,

      Fit magis arguti sedulitate viri.

Et fuit, et fateor, pudeat nisi vera referre,

10

      Terror honestatis plurima causa meae.

Quoque magis timeo quoquam de crimine vinci

      Hoc mihi plus alios corripuisse placet.

Quae mihi convicto poena est crudelis in actu,

      Vincenti est animo gloria magna meo.

15

Gaudet in obiectam speciem splendescere virtus,

      Non nisi certanti parta corona fuit.

Victus ab Aeacida longo memorabitur aevo

      Hector et Aeneae gloria Turnus erit.

Legeris antiquae si multa volumina vitae

20

      Perque tuos memores singula gesta dies,

Nusquam terra fuit sive urbs seu villula qua non

      Sit dare certantes de paritate duos.