Orazio Romano carmina, 5

5. Iliadis liber primus

Iram Diva refer nati Peleos Achilli

Pestiferam Danais, tantos quibus anxia luctus

Actulit heroumque animas tot miserit orcho

Ingentes, canibus lanianda cadavera passim

5

Alitibusque dedit. Statuit sic Iupiter, ex quo

Iam pridem Atrides magnorum ductor Achivum

Turbatis certare animis et divus Achilles.

Quis superum furias amborum mentibus auxit?

Latona infensus regi et Iove natus Apollo.

10

Hic ira incensus miserorum corpora tractu

Tabifico coeli morboque infecit Achivum.

Haud veritus nanque insignem contempnere Crisen

Atrides vatem, dudum qui ex arce profectus

Argivum ad classem fulgentis laurea Phebi

15

Serta gerens sceptrumque manu mirandaque regi

Munera prereptam reddi sibi poscit alumpnam.

Supplicibus lacrimis omnes ante ora precatur

Ductoresque ambos populi decora alta Pelasgum:

"Atridae vosque o Danai fulgentibus armis

20

Illustres, coeli vobis qui culmina servant

Si predae imperium Priami reditusque secundos

In patriam prestent, caram mihi reddite natam!

Accipite haec: meriti pretium sint munera tanti.

Fulgorem liceat Phoebi numenque vereri,

25

Quem Iovis ut gnatum cuncti coluere Pelasgi!"

Assensere omnes votis et munera fungi

Auguris. Hic tumidus furiata mente ferebat

Consilium Atrides animique exaggerat iras,

Increpitans diris vati sermonibus infit:

30

"Si te his actigerit candens Aurora morantem

Pupibus aut iterum redeuntem offendet Atrides,

Non te sceptra dei nec laurea texerit, augur!

Hanc procul in patriam statuam cum redditus Argo

Texentem toelas, nostrum captiva cubile

35

Cominus aspiciet, dum strenua fulserit aetas.

I procul actutum, ne me irritaris, ut inde

Illesus redeas!" At illi territus augur

Paret et ad litus pelagi fluitantibus undis

Tendit iter propere aspectans; tum plurima questus

40

Latoydem supplex lacrimis affatur obortis:

"Crinibus insignis Chrissam qui fortius audes

Archiger et Chillam illustrem Tenedumque nitentem

Eternis regere imperiis, si thuris acervos

Ad tua templa tuli, si pinguia liba quot annis

45

Taurorum pecudumque dedi torrenda per aras,

Exaudi, nam digna precor, mea vota cadentes

Et lacrimas quasso Graii vereantur ab arcu!"

Audiit architenens, celso turbatus Olimpo

Desiliit nocti similis classique Pelasgum

50

Quam procul aspexit furiis accensus et ira

Constitit ex humeris sonitumque dedere sagitte.

Tum graviter stridet argenteus arcus ab aura.

Inter equos interque canes iam tela vagantur

Litore in extremo Danaumque in corpora soevit.

55

Quotque emissa manu morbos tot spicula tendunt,

Precipitesque alta vitas in morte relinquunt.

Iamque catervatim defleta cadavera flammis

Subiciunt miseri turpi fluitantia tabo.

Ante oculos struxere piras ...

 

Epigrammata ad Pium II pont. max.