11. Coluccio Salutati
Causidici, gaudere licet; gaudete periti
Iuris; agenda venit maxima causa foro.
Lis est ambigua; suctilibus actio punctis
Inferitur. magnus quippe libellus erit
5
Nec parva de re contentio maxima surgit.
Actor magnanimus magnanimusque reus.
Curia non habuit tantam per secula litem
Nec tam causidicis utilis ulla fuit.
Ergo libros veteres veteresque revolvite leges;
10
Doctorum mentes nunc agitate novas
Nunc alias causas; ut stant suspendere partes
Vos facite. hec sola causa lucrosa satis
Solicitate igitur. veniet laturus utrimque
Quolibet intentus premia mane cliens.
15
Vt bene vos merita possitis noscere cause
Vt se res habeat; carmine nostro brevi:
Agricola testante libras tres muribus urbis
Legat et heredem instituit genitum.
Convenit heredem muralis turba. caducum
20
Excipit hic heres; inde petita negat.
Causidici surgant; surgant in utroque periti
Iure recepturi de novitate lucrum.
Preteriti restaurat enim lis temporis ista
Dampna; vacans nullus scribere scriptor erit.