9. Francisco Petrarca
Illi, cui montes nectunt sacra serta capillos,
Cuius et eloquii teneris alimenta labellis
Stillarunt Platonis apes, quem turba sororum
Gaudet adhuc puerum sacra sub rupe canora
5
Vberibus lactasse suis, cui pectus ad almi
Fontis aquas ramo viridi lustravit Apollo,
Scribere proposui. at quotiens mea fistula legit
Anserea cum voce sonos, totiens cadit ultro
E manibus calamus, rauca nec tangere tantum
10
Audeo voce virum, cui hoc deus unus ab alto
Tempore gesta dedit veterum renovare stilumque
Longa senescentem etati per secula nostre.
O Latii venerandus honos! o gloria nostri
Temporis! o deus eloquii clarumque future
15
Etatis lumen! tantum tam carmine sicco
Quis valeat tentare ducem plectrumque liramque
Ora vel admoveat? sed enim quo grandior ipsa
Est animo virtus tamen ignoscentior. ergo
Securus quecumque loquar: nos vidimus ecce
20
Buccolici quod Clio volans iam carminis orbe
Toto vulgat opus, quod ameni fontis ad undas
Caliopes dictante lira soluistis. at ipsum
Scribere non licuit. domino precepta Iohanni
Vestra quidem prohibent, causamque adiungitis ipsum
25
Rursus ad auctorem sub pectine velle reverti.
At nos ambigimus, divina quod Affrica mota
Invidia suasit sine te de carcere numquam
Velle trahi prius arrumpant nisi fila sorores.
Hec si causa more, citius felicia Parce
30
Pensa neant optare licet, sanctamque locari
Siderea felicem animam poscamus in arce.
Sed quid ego miser? hunc Superi prohibete nephandum
Et casum removete diu, vitaque fruatur
Dum glaciem servabit hyems estasque calorem
35
Iamque etiam capimus quod epistula iussa moratur
Si mandare velit sibi plura latura petitum
Quod petitur; cui non alia imponatis agenda
Sed celeret rogitamus iter, ne pondere tardet
Quod petimus cupide cupideque avideque moramur.