7. ser Benedicto de Parisiis
O utinam quandoque iuvent exempla quot horis
Visa michi. quid enim? num livor edacis
Invidie toto caligine cernimus orbe
Vt maculans homines atrum per corda venenum
5
Imprimat, in lacrimas et vertere prospera gaudens
Et tristis cum leta videt? nulloque videmus
Iungere amore viros. in fraude doloque reponunt
Spem studiumque suum. quid adhuc: quod quisque superbit
Quantumque humilis, et dat cui Davus avitum
10
Nomen Edippa refert? longo genus ordine iactat
Nomina dinumerans numquam sibi nota parentum.
Sunt alii quorum congesta pecunia longo
Tempore nobilitat, generoso sanguine dici
Si studium spernant et narrent arma putantes
15
Nonque decere rati studio scriptisque vacare.
Hos fama insignit alios aliena per urbes.
Si memorare valent maiorum facta suorum
Contenti, soloque domus cognomine, morum
Ignari virtutem animi exercere nec umquam
20
Nosse volunt. hec est ficta et mentita virorum
Nobilitas, quam cura canum vel retia silvis
Sollicitant intenta feris, que tempora perdit
Aucupiis luxuque animi studioque procandi.
Iam nosti, cui metra canant. tibi cognita causa est.