Orazio Romano carmina, 2

2.1

Insidias patriae qui struxit et arma parenti

Ipse parens refer et sceleri si Roma nefando

Annuerit: tenues nam si fragor impulit auras,

Romuleos iterum formidat curia raptus.

5

Tu potes obscuris fulgorem et lumina coecis

Incertisque fidem, levibus dare pondera rebus,

Tu mea Musa pater virtus mihi numen et aura

Ingeniique calor, nostro qui tempore solus

Vatibus extinctas refoves in carmina vires.

10

Haec mihi vix primum series pervenit ad aures.

Vt laqueo affectos vitam finire maritum

Germanum soror et natum mortemque nefandam

Audiit atque omnis cecidit fiducia vitae,

Inclusit lacrimas oculis et corpore toto

15

Sternitur; exangues vix spiritus errat in artus.

Illa velut gelidum suprema in busta cadaver

Membra tenet resupina solo pulvisque per ora

Spargitur inque humeros fusi cecidere capilli.

Quam simulac trepidae videre per atria natae,

20

Actutum accurrunt, alternae in brachia matrem

Suscipiunt tenuemque animam per mutua quaerunt

Oscula, ut extremae valeant succurrere luci.

Vt gelidis vires membris et anhelitus ori

Redditus atque oculis lux intercisa refulsit,

25

Aspexit coelum rupitque in verba dolorem:

"Heu nimium infelix genitrix et nupta sororque,

Quam crudele tuens natum fratremque maritum

Supplicio afflictos fatis cecidisse sinistris!

Quos ego nunc gemitus, quae iam lamenta dolendo

30

Ordiar? anne virum nato fratremne marito

Anteferam lacrimis? Pietas simul aspicit omnes,

Omnibus unus amor. Te te, qui causa malorum,

Frater, et ingenti nos implicuisse ruinae!

Heu nimium tibi fidus eras - quae dira libido

35

Quisve animum deus in facinus mentemque resolvit

Militiamque trucem et vetitos sperare triumphos?

Quod decus aut quantum sceleris tibi gloria laudis

Haec potuit conferre, licet fortuna labori

Faverit et diro spirarint numina voto?

40

Romanis decor unus eras, quibus obruta virtus

Fulsit et externae per te fuit aemula laudi.

Nonne satis fama celebris nullique secunda

Laudibus aucta tuis domus illustrata triumphis

Portia, divinos tulerit licet ipsa Catones?

45

Servitio qui te quamquam vetuere potiri,

Non tamen humano scelerare in sanguine dextras

Exemplo docuere suo nec mergere cives.

Nunc inhonora domus patriae illatura perenne

Dedecus et tristes aeterna in saecula luctus.

50

Non solis radios in te spectare cadentis

Fas erit aut lunam tenuem nec sideris aethram ....

Vmbrarum sedes et nigrae mortis imago.

Consilium insulsum, cum libertatis ad urbem

Sic te traxit amor, lueres ut crimina tantum.

55

Ah quanto melius gelida tibi ferre sub arcto

Exilium gravius vel honestae occumbere morti!

Ad te nunc lacrimas coniunx miserande revolvo,

Cui requiem et somnos atque his in finibus aevi

Otia defessae licuit sperare senectae.

60

Vnde animi in facinus tantum furor impius hausit?

Iam manus imbellis senioque refrixerat ardor,

Te noctu amplectens potui sentire quid esses.

An superum instinctu mundumque regentibus astris

Credideras impune tibi tam saeva licere

65

In scelera et patres iam conspirare verendos?

Quis te autem sinat imperio sceptrisque potiri?

Te penes orbis eat, nutu tibi militet aether

Mitior, aequatus iam iam prope sidera regnes:

Quid poteras optasse magis? Tibi larga facultas,

70

Ampla domus meritis et nati et munera et aurum,

Quanta valet cuiusque animus sperare modesti.

Imo ego te, quando fratri malesana timebam,

Exposui fatis, ego te furibunda coegi

Occuluisse nefas precibus lacrimisque reflexi

75

Saepe minis, fratrem et facinus ne prodere velles.

Plus Eryphilea nocui temeraria fraude.

Imperiis inhians excellere cultibus illa

Traxit Apollineum latitantem in lumina vatem.

Hoc efferre nefas casus ignara futuri

80

Te vetui coniunx maioraque viribus ausa

Speravi titulis omnes anteire Latinas.

Successus reor oblati, quos improbus urget,

Paenituisse deos: nam si mala sidera culpae

Inclinant animos, fuerat tolerabile factum.

85

O nate infelix, qua te sub nocte futurum

Exitio patriae concepi, exhausta fuissem,

Dum furiis uterum Veneris saturata replevi!

Importuna thoro cum primum enixa iugali,

Thesiphone ostetrix partus et alumna maligni

90

Affuit: illa suo produxit pignora voto.

Tune etiam teneris tantum scelus ausus ab annis?

Quem patri comitem misero dedit exitus idem,

Non potui medium prima te elidere vita

Visceribus ruptis vel abhortum effundere partum?

95

Ah saltem poteras dignus pietate videri,

Ni tentasset atrox Romanum iniuria patrem.

Imo ego non ausim tanti consortia leti

Rumpere, vos potius comes expectata per umbras

Insequar. O miserae tantos abolere dolores

100

Da mihi morte pater simul et requiescere in urna!

Quin vive ut merita es tenebrosa in tempora luctu,

Sit tibi vita superi qualis Penteya mater,

Cum caput avulsum, cum brachia trunca videret

Sanguineque aspersos nati crudeliter artus,

105

Aut ubi cum pelagus volitare ad littora corpus

Prospiceret Polidori animamque hauriret in undis

Orba parens flentem et lacrimantia solveret ora,

In rabiem longis feriens latratibus auras."

Sic effata silet, vocem clausere dolores.

110

Tum meritis gravis et pietate insignis Aletes

Condolet afflictae, quamquam domus omnis inundet

Luctibus, amissis tandem pia verba resolvit:

"Aeternum primis etenim mortalibus ex quo

Fulsit humus, nulli est hominum fortuna secunda.

115

Divitias livor, virtutem offendit egestas,

Ardua successus raro complectitur ausa,

Nil solidum est orbi: bellis insignior ille,

Iustitiae sed laude minor. Per singula quemque

Nobilitat virtus; felix qui protinus omnes

120

Composuit mores in relligionis amore.

Tu tantum humanos casus et fata recense

Fortunaeque vices fllacis: ad aethera dudum

Te tulit una dies et te simul una reduxit.

Desine germani lacrimis incendere manes,

125

Ille dedit mites poenas non aspera passus

Supplicia: at pondus tantum deforme pependit,

Cum licuit totum membris divellere corpus

Et raptare solo et canibus dare viscera saevis

Aeternumque viri nomen damnare per orbem.

130

Nonne satis totiens fuerat violasse quietem

Vrbis et insano populum miscere tumultu?

Exulis hi mores, haec est pia causa modesti

In patriam reditus, ut acerbo funere mergat

Pontificem et patres urbemque a stirpe revellat

135

Totque animas leto afficiat, dare cuncta ruinae

Incestare sacrum facibus pia templa laboret

In praedamque domos, conspergere caedibus aras

Et ferro et flammis coelum rescindere tandem?

Vos igitur monitus tenerum, quos nulla per aevum

140

Cura movet, misera confecti in sorte parentis

Discite, ut aeternum sint haec monimenta futuris:

Felices illi, quorum laudata per artes

Vita rudis: simul et fragiles contemnere fasces

Imperium et pompam et sceptra exitialia possunt."

145

Dixerat, et diri geminantur ad aethera planctus.

At manes illi pariter per inania tracti

Desiliunt - raptis quid enim velocius umbris? -

Per loca perque vias steterunt Acheruntis ad undas.

Verrebat tenues animas per flumina Charon,

150

Cum procul hos Stygia fatur speculatus ab unda:

"Dic age, qui te agitent miles Romane furores,

Quae scelera et casus superique in luminis usu

Edideris delicta? Nitent tibi purpura et aurum

Militiaeque decus, sed livida colla rudenti

155

Nexus et elisum iugulum declinat in armos.

Indignatus eques: Quamvis haec littora serves,

Dire Charon, culpas hominum vel crimina certe

Non tibi nosse datur sontes nec volvere poenis.

Remigio tantum et velis impelle carinam,

160

Transvectare animas. Sursum cur tollere cessas

Romanos?" Ille ad ripam convertere puppim

Nititur atque omnes secum tulit improbus umbras.

Vltimus extremae latitans post terga carinae

Stat gener affixus lateri per inania pendens,

165

Nunc pedibus luctans, manibus nunc transtra fatigat,

Nunc capit ore ratem, donec manus utraque laxa est.

Decidit infelix, sonitum dedit ictus in undis;

Stridenti virides vocem clausere liquores.

Ille diu quatiens per rupta fluenta lacertos

170

In caput inque humeros versim resupinus abundis

Praecipitatur aquis variosque rotatur in orbes.

Vorticibus raptus fluviique in tartara mersus

Nunc sursum, nunc infra agitur, nunc brachia versans

Volvitur illisus scopulis nunc restat et undis,

175

Illum inter cumulos flammarum et sulphuris auras

Caeruleis stringunt circum fera pectora nodis,

Orbibus implicitis glomerantur in ora cerastae,

Non sic ramiferae circum sua robora vites

Aut hederae inserpunt nodosae brachia quercus.

180

Sic iacet aeternum rapidis ludibria ventis.

Natus ad haec trepidus convertit lumina solus,

Pectora nunc quassans, nunc crudus in ora superbit

Vnguibus, in superos voces nunc asperat ira,

Liventes oculos tandem manus impia vulsit.

185

Proiecit lucem in fluvium, mox dira profatur:

"Dii quibus iratis egi mala tempora vitae,

Tartarei manes et tu Lucina parenti

Quae miseros partus intempestiva dedisti,

Eumenides omnisque chorus lataeque tenebrae

190

Infernorum operum, caeci miserescite nati!

O furor, o rabies, rapti mala fata parentis!

Vos saltem obtestor, simili me affligite casu,

Crudeles divi! misero per singula letum

Impendunt mihi fata malum: vel Cerberus ossa

195

Conterat et diri lanient mea membra colubri.

Heu dolor, ante annos inhonesta morte peregi

Lucis iter: iugulo patri comes ipse pependi.

Cur vetor infelix nigras comes ire per umbras?

Intercepit enim gressus per flumina casus."

200

Sic ferus obscuras diris ululatibus auras

Perculit, invisa donec descendit ab unda.

Illum flere vetat miles turbatus et ipse

Ingerit in superos. Novit mala fata diuque

Haeret et his gravius poenis meruisse fatetur.

205

Expositi ad ripam tendunt per opaca. Nepotem

Fallit iter caecum: imprudens per devia callis

Incidit, horrendum latrans ubi Cerberus umbras.

Devorat. Hic iuvenem quassis per colla colubris

In nodo arreptum pedibus simul implicat uncis.

210

Stat superincumbens, laceros rimatur in artus

Viscera et haerentes circum praecordia fibras,

Luxurians nunc huc, nunc ora retorquet et illuc,

Nunc capita attollit, temo nunc latrat hiatu,

Nunc furit, alternis laniat nunc morsibus artus.

215

Immixtus sanie fauces interfluit ater

Sanguis et argutis crepitant sub dentibus ossa.

Ille nefas sensit longeque remotior ipsum

Declinavit iter; solus per tartara praeceps

It lacrimans rapti repetens nunc fata parentis,

220

Nunc generi: cursu tantum festinat anhelo,

Donec ad inferni pervenit iudicis urnam.

Obvius huic primo pallens in limine morbus

Et scelus et rabies facinus furor impetus amens

Seditio et raptus, lacrimans cum funere luctus

225

Iraeque insidiaeque et regni saeva libido,

Dira fames, curae insomnes atque aegra senectus,

Tempestas, metus et mortis truculenta voluntas.

Tum prior huic Mynos: "Tibi cur violentus in ore

Stat furor et fractae rumpunt fera murmura voces?

230

Fare tuos casus scelerataque tempora vitae!"

Nil furor hic umbris nec verba minantia prosunt.

Ille ad humum torvus deflectens lumina fatur:

"Arbiter umbrarum Mynos, male cuncta ministrat

Impetus et finis tantum laudatur in actis.

235

Insidias totiens patriae patribusque parantem

Turbantemque animos populorum urbisque quietem

Me pater exilio sanctus proscripsit honesto;

Munus et aera, dedit civem miseratus egenum.

Hac dignus pietate fui, dum pectus Erynis

240

Inflammavit atrox regnique cupidine tinxit.

Tunc ego mentis inops furiali concitus ira

Multa parans animo leges et foedera rupi

Exilii et furtim Latiam sum vectus ad urbem,

Infensus patriae dominoque parentibus et diis,

245

Delitui ad genetum, traxi in mea vota nepotem,

Quos mea causa simul iugulis affecit utrosque.

Mox alios furto implicitos vel sanguine mecum

Ad mea tecta voco iuvenes, quibus omnis edendi

Gloria et aeterno vitam consumere ludo,

250

Pollicitis duxi variis, sermone furentes

Inflammavi animos, non dissociabile cuique

In facinus votum statui: Quonam usque feremus

Exitiale iugum? Clero servire coactis

Continuo vitam in tenebris et tempora luctu

255

Deplorare licet: postrema per omnia ducti

Vivimus imperio, quorum producere pompas

Est amor et spoliis culti ditantur et auro

Viribus obnixis et nostro sanguine partis.

En haec barbaries! quando haec mutabitur aetas?

260

Nonne viri sumus? O quondam Romana propago

Felix prole sua, quae libertatis amore

Insignes animas pulchrae per vulnera morti

Exposuit vitam statuens pro laude pacisci.

Quid totiens referam Brutos Deciosque, Catones

265

Et Furium et Drusos, insignes laude Metellos,

Vos Fabii, vos Coclites? Ego solus in urbe

Caesar et aspiciam dictator ab arce Quirites.

Ipse ego iam dudum auratis vincire catenis

Aut ante ora deum sacrum mactare parentem

270

Constitui atque omnes in praedam vertere cives,

Extirpare genus, totas rescindere gentes.

Tunc ego vos meminisse volo, victoria quando

Annuerit, quantis opibus cumulabimur omnes.

Non opus ardenti bello, depellitur aura

275

Gens ignava; manus durus quibus asperat ensis,

Hos pecudes nobis, ipsis nos esse leones

Credite: lanigeras tondebit quisque bidentes.

Pugnaces animae nobis et pectora molli

Non violanda manu; nihil hic mortalibus ausum

280

Consiliis, sperate, dabunt pia numina regnum.

Lectus ego augurio, tantis datus auctor ab astris.

Si iuvat interdum nostrum meminisse malorum,

Cur dum fata parant felicia tempora nobis,

Non iuvet et libeat tanto nos munere fungi?

285

Fulsit amica dies, squalore et sanguine turpes

Iam satis externae luimus periuria gentis.

Magnanimos fortuna viros illustrat et auget.

Et nos fama canet populos vulgata per omnes

Esse viros, iterum nostris sub legibus orbem

290

Impelli et veteres iam reddere posse triumphos.

Hannibal hic fiet, hic Hector, hic inclitus armis

Martius, hic Pyrrus; largos habitare penates

Tu poteris, tibi longus honos, tibi finit egestas,

Divitiis polles, quantas tulit ante Lucullus.

295

Huic ego iam scio quid - qualis latura ministrat

Mater inornatis iam plurima dona puellis,

Pellexi iuvenes, quos in mea vota reduxi.

Nil valet heu virtus pugnantibus ardua fatis.

Sensit adesse dolos pater: omnis et ardor et ausus

300

Cessit enim, cinxere meos longa agmina ferro

Culta lares, postquam nostris cecidere furores.

Delitui - mallem medios rupisse per hostes

Cominus et pulchram properasse in vulnera mortem.

Speravi latebris; sceleri conferta virorum

305

Robora dissiliunt, agitat spes ultima vitae

Praecipitatque viros. Clipeata per agmina quidam

Nunc dextra, nunc ille humero, nunc percutit hasta,

Nunc cubito ad terram multos prosternit et ensem

Sibilat atque aciem ferri venientibus offert

310

Hostibus: hic magni nomen meruisset Achilli.

Tutata est fortuna virum: fugitivus et haerens....,

Quando ego nil fidum aspexi fractusque ruina

In latebris clausus iacui sub tecta sororis.

Tunc me confectum somno curisque satelles

315

Captivum oppressit; nigra sub nocte revinctum

Aeriam ad Tibrim miserum detrusit in arcem

Et iugulo pendens solvi pro crimine poenas.

Nunc me sublimem volitant per inania venti

Et soror ad superos lacrimans mihi funus acerbat."

320

Occupat hunc etiam velox Cathilina loquentem,

Qui procul astabat mediis annixus in hasta

Coetibus; hunc laetus sese superare fatetur

Cominus ora ferens equitique illudere gaudet:

"Qua dignum te laude feram? Da tangere dextram,

325

Qui patriam et sanctos ausus violare penates.

Tu quoque fortis adhuc sero licet ordine famam

Illustrem meruisse potes: mihi denique quondam

Effulsit dubio similis fortuna sub ictu.

At Caesar totis fortuna est viribus usus

330

Successuque meos ausus meliore sequutus.

Magniloquax miles, merito genus omne furorum

In te ferre licet, quando furiatus in orbe,

Cum patriam offendis, medium te dissipet axis.

Iam magis ausus eras - maior tibi gloria: maius

335

Supplicium expectes: omnes cumulentur in unum

Eumenides. Liceat nobis requiescere, quando

Concomitata tibi scelerum tormenta fatiges.

Interea Tytion laniare in viscera vultur

Et raptare novem cesset per iugera corpus.

340

Tantalus ad votum fugientes hauriat undas,

Sysiphon atra silex, Ixiona nulla fatigent

Supplicia et sontes Lapithas sua poena relaxet.

Cum totiens superis et vana et ficta loquutus,

Falsa minutatim saevis lanianda colubris

345

Lingua dabit poenas, ausus violare parentem

Diripiere solo lorisque trahentibus artus

In diversa citae raptent tua membra quadrigae,

Incestare sacrum longo execraberis aevo,

Pulvereus rapidis iactaberis undique ventis."

350

Tum Cato pectus adhuc perfusus sanguine fatur:

"Iure verende Mynos, si qua est tibi cura Catonum,

Hoc intende: virum quo non iactantior alter

Ad superos vixit voveo, qui Portia finxit

Nomina de porcis titulique ascripsit honorem

355

Gentibus obscuris. Vnde hic sceleratior extat:

Num puduit claram prolem virtutibus olim,

Vnde tot illustres fulsere ad sidera cives,

Offendisse hominem et rigidos lusisse Catones?

Quid poteras vesane? Pium violare parentem

360

Ausus es atque ipsum mactare in limine templi,

Praesule quo nostrae libertas gratior urbi

Non fuit aut maior viguit pietatis imago.

Talia dum ferret, latum quo cinctus ad ensem

Imposuit dextram miseri iugulumque sinistra

365

Angit et infrendens: Minima ni plebe fuisses

Inferior, pudeat scelerare in sanguine ferrum

Et vili et tetro iam degenerare Catonem.

Tu tamen adde Mynos: ausus temeraria quando,

Irruat hic mersus tenebrosa in tartara praeceps!

370

Annuit his iudex, poenas mox fata sequuntur."

Interea vox est diversa per agmina sursum

Coniuratorum laqueo data corpora morti

In poenas scelerum simul et pendere sub auras.

Vndique fervet iter, speculisque per avia longe

375

Intenti nequeunt oculos satiare tuendo

Attonitique monent patres attendere natos

Et conferre volunt casusque exposcere tantos.

Hic ait: "Audaces animos et pectus et iram

In patriam et sacrum miles tulit iste parentem:

380

Invidit fortuna ausis ingentibus." Alter:

"Nota mihi ante alios huius facundia linguae

Et vitia et virtus." Melior cui pectore mens est

Iudiciumque - equitis novit per singula mores:

"Nulli consilium minus aut prudentia fulsit.

385

Rara hominis virtus; tantum super ardua pendens

Ducebat nullo fluitantia pondere verba:

En patriae vindex nostroque in tempore rursus

Brutus adest, alii caelo cecidere Catones!

Sed cum tela manus poscunt, dum vulnera tractant

390

In facinusque ardent animi, dum tempus agi rem,

Delituisse iuvat tenebris, ut nocte satelles

Captivum trahat et sceleris luat inde furorem.

Excitat interdum vires timor: omnia virtus

Audet et a nullo confunditur ardua casu."

395

Felix Roma! novus Caesar delapsus ab astris,

Qui mare, qui terras populosque et regna sub uno

Conferat imperio et fama conterritet orbem,

Vnde viros rerum dominos sua gloria coelo

Aequabit meritis et tollet ad aethera virtus.

400

Quam male sanus erat caecaque cupidine captus!

Quod non mille manus belli, tot fulmina et arma,

Tot populorum acies, tot longa in saecula reges

Totque duces clari bello nec terror ab oris

Hannibal Alpinis potuere in moenia Romae,

405

Hic sibi iam suasit. Quanto tulit omnia fastu!

Hunc auri scelerata sitis nimiusque rapinae

Incestabat amor. Statuit natura beatos

Esse viros, si qua contenti sorte manerent.

Sed vitio impliciti rabieque libidinis annos

410

Ante ipsos teneras foetus truncamus in herbas

Virtutum, ut flores nequeant producere fructus.

Si memorem annales primaque ab origine Romam

Ordiar, hanc primum fraterno sanguine tinxit

Romulus et rapuit violato foedere nuptas.

415

Viximus ex rapto nec diis nec legibus ullis.

Quod libuit tantum fuerat Romana potestas

Regibus: hi solo ductabant singula voto.

Filia non miseri carpentum in corpore patris

Erubuit largoque rotas agitare cruore,

420

Deturpare lares, opibus regnoque potiri

Per scelus. Heu fatum pervenit adusque minores.

En tibi prisca fides! Tenuit mox Roma secundum

Consulis imperium, quod stupro et sanguine partum est.

Qui primum saevas pro libertate secures

425

Instituit, natum leto nova bella moventem

Implicuit Brutus. Patriae fuit una voluptas

Fortunam stabilire et debellare tirannos.

Floruit illa tamen multis virtutibus aetas.

Nosse modum iuris libertatemque tueri

430

Bellorum studiis potuit tunc Martia Roma.

Digna fuit totum quae viribus occupet orbem.

Non cives auri rabies nec dira libido

Imperii traxit, sed famam extendere caelo

Laudibus ac meritis et duros ferre labores.

435

Tunc rudis imposito vivebat consul aratro;

Fabricius parvo contentus munera regum

Despexit, potius voluit dominantibus auro

Iussa dare et forti bellum decernere ferro.

Hinc Fabii ingentes Catulique et fulmina Martis

440

Scipiadae, quorum virtutibus Itala tellus

Claruit et rerum princeps Mavortia Roma

Orbe triumphato sacrum caput intulit astris.

Verum vana viris pietas cultusque deorum

Illusit, tulit externos ad sacra penates

445

Aut dedit ipsa deos; numen sibi quisque dicabat

Fingebatque Iovem Venerem Martemque Minervam.

Festivare dapes et odori pocula Bachi

Vertere, nocturnas tyrsis agitare choreas,

Debachari homines, sanctum violare pudorem

450

Relligionis erat, donec pia cura superni

Sanguine restituit deperdita saecula nati.

Consulis exactae postquam cessere secures,

Publica res urbis mox est effecta sub uno

Imperio: hic omnes complectitur una potestas;

455

Quis referat, quantis Latium, quibus arserit armis

Ausonia, utque omnis bello flagraverit orbis,

Vulneraque et strages Romani sanguinis actas!

Exitium quod Roma tulit! Communia Caesar

Iura ferox in se leges et pacta resolvit,

460

Solus in arbitrium totum sibi contulit orbem.

Mox alii atque alii, donec volventibus annis

Res Romana ruit, maculas deduxit aniles

In senium vergens tristique ac curva senecta

Decidit et tenues paulatim effluxit in umbras.

465

Nil adeo insigne est, quod non exacta vetustas

Laeserit et longi labes madefecerit aevi.

Tum deserta pio tandem data Roma parenti;

Redditur imperium ecclesiae, quod praeda reliquit.

Hic pia libertas maculis servilibus aevum

470

Abluit, et caelo placuit Romana propago.

Inde fides et relligio sanctumque piumque,

Incestare nefas ignique adolere penates

Et simulare deos et inania numina credi.

Roma diu postquam vario sub praesule vixit,

475

Diversis agitata fuit per saecula fatis.

Plurima nunc pollens, nunc sorte involvitur ima,

Nunc tremit et stabili pedibus nunc robore firma est,

Vt solet atra dies commota per aequora iactam

Disturbare ratem, ventis nunc obruta sursum

480

Nunc redit, interdum scopulis illiditur et nunc

Fluctibus aequatis stabilis persistit in undis.

Pontificum in terris quocunque in tempore fulsit

Legibus ante alios status et pietate per omnes

Iuris honor valuit, sed nos meliore parente

485

Pontifices inter fruimur, miseratus ab alto

Quem pater aethereus contraria fata rependens

Ductus amore dedit, legum quo principe virtus,

Quo tranquilla quies fulget, quo paxque piumque

Iustitiaeque decus, qualem non pertulit aetas

490

Nostra nec antiquis potuit conferre vetustas.

Nunc pudor et pietas, fructus sperare laborum

Nunc licet, et grati redeunt virtutibus anni.

Nunc et relligio (ni nos malus inquinet error)

Ad superos ostendit iter per levia sursum.

495

Heu nimis immensum vitiis patefecimus aequor!

Quando magis viguit, nobis clementia maior.

Nuper enim indoluit cives damnare rebelles,

Non odium sed causa fuit: licuisset in omnem

Progeniem saevire, in pignora non tamen iram

500

Protulit. Enixus maculas abolere pudendas

Alloquio mitis genitor non plurima questus

Solatur populum. Solium ne hoc civibus, inquit,

Deficiet nec nostra suis clementia rebus.

Vidimus infractos cunctorum animumque fidemque

505

In nos, virtutem merito laudamus in omnes

Et patriae et gentis nunquam meminisse pigebit.

In vestris omnem gremiis audentius urbem

Vel bello vel pace damus. Simul oscula cuique

Delibat gaudens patulisque amplectitur ulnis.

510

Heu nos ingrati, felicia tempora quando

Pensabunt lacrimae: laeti reminiscimur aevi,

Cum redit infelix, fluctus contemnit et iras

Aequoris, optata potitur cum puppis harena.

Cernimus Italiam regisque ducisque sub arma

515

Implicitam furiis bellorum et sortis acerbae.

Nos vero immunes belli circumque ruinis

Inclusi nulla tamen obsidione tenemur.

Felicem tanto vitam sub principe tuti

Ducimus et nulli rerum violata facultas,

520

Finibus aut agris pellit vis nulla colonos,

Non laribus miles veteres detrudit avitis.

Quot pietate viros patria vel bonore carentes

Sustinet, a propriis laribus quos depulit ira

Principis, exhaustos opibus miseratus egenos!

525

Praemiaque impendit meritis et praemia dignis,

Quanta vel ingratus vel qui tacet invidus extat.

Hei nimium invisi superis: felicibus annis

Vivere nescimus miseros nec ferre superbi

Possumus humano necdum mansuescere cultu.

530

Quid totiens strepitus et inania nomina rerum

Fingimus elati? Facimus fundamine nullo

Culmina. Quid totiens totiens totiensque vocamus

Libertas? Quid concilium, quid publica res est?

Et quid Roma valet nobis ubi curia cessat?

535

Illa mihi visa est digno sub principe vera

Libertas. Felix nos cura tuebitur omnes,

Plebis in arbitrium dabitur cum summa potestas?

Fallitur heu nimium sancto sub praesule quisquis

Imperium et mores longe indignatus abhorret.

540

Ingrati quantos superis debemus honores,

Cum dederint nulli dominum pietate secundum,

Cui nec prisca parem meritis nec nostra tulerunt

Saecula nec similem poterunt praestare futura!

Hic hic rector adest, qui maiestate verendus

545

Sanctior insurgit tantoque in culmine rerum

Iustior et toto longe sublimior orbe

Mitior ex alta mortalia despicit aula,

Sic ego, plura loqui nox circumfusa vetat nos.