Anonimo di Sulmona fragmenta, 11

Testo base di riferimento: G. Pansa, 1912

Cura dell'edizione digitale: Federica Giacomin


11.

† dem votis repetita tuorum

      † conspicis ipse tuam:

† s alienas ducit in oras

      † mista dolore venit:

5

Letor in immenso qui sis celeberrimus orbe

      Quod propriam linquas me dolor usque premit,

Mens tamen urgentem pellit bene sana dolorem

      Quum videt eximium nomen adesse tibi:

Quum nomen ubique viget volitatque per ora virorum

10

      Succinit et laudes omnibus ore tuas:

Et hoc factum est quis, N. non talia laudet

      Qualia sunt animo munera fixa tuo?

Tu superas omnes praesens quos sustinet aetas

      Et veteres aequas cum probitate viros:

15

Ipse licet primus medicinae invenerit artem

      Cinthius et nato palma secunda foret:

Ipse tamen cedit sequitur quem filius, et tu

      Diceris, et verum est, primus in Arte tua,

Hoc bene quum novit Sacri sapientia Regis

20

      Dicitur ingenium iam revocasse tuum:

Fama est et Phrigii prelatam Antenoris urbem

      Autorem studii te petiisse sui:

Et perusinus idem qui remeare negabat

      Cognovit toto notus in orbe viges

25

Temporibus nostris nimium tua gloria claret

      Posteritas etiam clara f †

Foelix haec patria est quae †

      Et frater foelix e ti †

Foelicesque tui tanta un †

30

      Hoc ego de nume per †

Me pater obductum liquit puerilibus annis

      Mors sibi quum placidum pressit acerba caput,

Huc ego confugio patriumque requiro favorem

      Nam mihi ni fueris non pater ullus erit.