Anonimo di Sulmona fragmenta, 10

Testo base di riferimento: G. Pansa, 1912

Cura dell'edizione digitale: Federica Giacomin


10.

Qui me facturum disti nova carmina dudum

      Si paterer ceci tristia tela dei,

Insp † fueris vates mihi vera locutus,

      † erit digna loquela deo,

5

† rios Infer cuicumque dolores

      † raro munera letitiae

† um siccat fervore medullas

      † rpus convenit ac animum

† amines cupiunt tolerare dolores

10

      Triste malum blandis contegitur laqueis:

Quis miserandus amans fugeret dare membra labori

      Oscula dum dominae posset adire suae:

An mare quam longum iuvenis sulcaverat olim

      Quem tenuit miserum sexta puella sinu:

15

Omnia cogit Amor quamvis sint clara subire

      Quam mala multa tegit parva favilla boni,

Cogit et exustos iuvenis dare carmina scenis

      Gaudia seu faciant carmina sive dolor:

Hic igitur multos cantare coegit Amores

20

      Quorum perpetuo dulcia verba vigent:

Ergo ego quum nunquam pueri sim vulnera passus

      Non venit ad calamos musa vocata meos:

Si tamen caperer tandem securus ocellis

      Nimphae quae faciliter ad mea vota foret:

25

Tunc ego non fugerem varios tolerare dolores

      Dum foret ingenii fibra soluta mei:

Ingis inexustus ferveret in ossibus imis

      Hunc tamen opprimeret versus amore fluens:

Sic ego nam mores, gestus gressusque puellae

30

      Et canerem formam laudibus innumeris,

Si quando illa mihi Cupido arridere †

      Tunc canent risus nostra tali †

Ast oculis nostros flerent si tri †

      Illius lacrimans tum can †

35

Ostendat vultus nobis si fo †

      Torvaque submissas sper †

O mihi quam faciles fluerent in carmine vires

      Tunc et iam moriens qualia verba darem:

Oscula si possem roseis infingere labris

40

      Et dare conplexus grataque furta simul:

Aurea tunc elegos audirent sidera nostros

      Et mea caelicolis gaudia nota forent:

Tunc loca tunc edes, lectum dominamque diemque

      Et me felicem dicere musa velit,

45

Sed modo nimirum quum semina carminis absint,

      Tempore si longo muta Talia mea est,

Hic ego non tepeo nedum mea pectora vexent

      Et calor et frigus vulnera ceca timor:

Intonsos video pulsantes sidera montes

50

      Quorum perfulgent per iuga summa nives:

Flumina praeterea multum resonantia longe

      Audio nunc vulpes nunc ululare lupos,

Rustica turba ruit nostras et verberat aures

      Hic digitis ludit hic tonat ille canit:

55

Hic igitur possim tersum componere carmen

      Musa vale et nostram comprime quaeso liram.