5.
Quae mihi Pieridus persolvere grata solebant
Quum canerem placido verba pudica sono,
Hae modo quae fugiunt solitum praebere favorem
Castalios latices et mihi ferre negant,
5
Nam tenet ora pudor veteri servatus ab aevo
Qui sibi virginibus corpora sacra fovet,
Et mea nunc cupiunt alienos pingere mores
Obscenos nimium carmina lesa tamen:
Cedite divae igitur, stigiae properate sorores
10
Ad mea vota simul munera vestra cano:
Vos mihi lenonis turpissima gesta referre
Carpere nostra miser qui benefacta solet:
Spiritus es cupidum genuit quem Cassia furem,
Et renuit tenerum corpus Alunda tuum,
15
Sed via longa foret totam conscribere vitam
Al † et calamus tot malefacta loqui,
Tunc ea complectar summo damnanda coturno
Videro quum linguam nolle silere tuam,
Nunc ea sat fuerit tenui dictasse cicuta
20
Quae geris aut nuper turpia gesta vigent,
Ergo, ubi iam invenies, aetas cumulaverat annos.
Ducitur infelix uxor inique tibi,
O misera hunc fedum multis habitura maritum
Annis, heu poteras hunc retinere thoro:
25
Oscula nunc poteras obscenis iungere labris
Nausea quum fieret turpis in ore tuo?
Quoque modo stratis infelix tuta iacebas
Horrifica premeret quum tua membra manu?
Nec et enim non est humano semine cretus
30
Pasiphem sequitur sed sua mecca parens:
Illa est formosi correpta cupidine tauri
Ast ircum o monstrum te genuisse reor:
Non ego ne versu videar simulare protervo
En natura parens lucida signa dedit:
35
Non tibi dependent presso cum pondere nares
Simulus ut fias? Sic pater ircus erat,
Ille fuit nimium luxu deperditus: at tu
In luxu superas o sodomita patrem,
Preterea quum nam reliquerat unum
40
Instaurat coniux illud et auget opus,
Cornua non dederat signum nam † parentes
Hec tibi sed coniux inguine celsa dedit,
Namque ubi non poterat sedis
Exiluit talammo te renuit quoque vi,
45
Non tibi blanditie nec verba precantia prosunt,
Nec iuvat indignas tunc reclamare minas:
Proh scelus infandum patriis excedere iussit
Vxor et e laribus protinus ipse fugis,
Non ea sola fugis meretrix que femina posset
50
Hanc quoque sed iuvenes cervi dedere fugam
Qui tua ni fugeres sparsissent munera campis
Tutius ut possent coniugis ore frui.
His modo non tantum coniux tua porrigit ora
Quin et facilis crura supina movet:
55
Sic ea sic iuvenes agitant convivia leti,
Et variant furti nocte dieque vices:
Flora tot ad cubitum nunquam pellexerat olim,
Quot tua nunc coniux convocat una viros,
O miser et tandem Vulcania Retia tende
60
Et capias homines cepit ut ille deum
Sed Venus ut novit turpem formosa maritum,
Sic renuit corpus corniger illa tuum:
Quid facis, o demens, pulsus quo denique tendes?
Ipse licet voles dedecus orbis eris,
65
Non iuvet exilium prae seditione referre
Exul es ob formam dedecorose tuam:
Sunt alii patria, propriis es sedibus exul,
Hi fugiunt fines te domus una fugat,
† ficto sub nomine causam
70
† et mundi devius arva petis
† lingua mordes ac moribus illos
Quae viciis o Spinx iam vacat tuis,
Quis tibi non hostis norit modo quicquid inique
Feceris, et vitam quam geris ipse tuam:
75
Postquam diversas maculasti profugus urbes
Nec potes in quoque tutus adesse loco,
Huc fugis et tandem placidis allaberis oris
Nursinus patriae regna propinqua tuae:
Hic ego te video vultus gestare superbos
80
Hic mihi consiliis credis abesse tuis:
O Rabula et cecis pestis religanda sub andris,
O Canis, o Strabo, tu mea gesta premis,
Ausus es urbanas voluisse rescindere leges
Ingenio quonam ductus ad alta furis,
85
Omnia credideras temere hec tibi facta licere,
Vt potuit coniux te removere domo:
Sed furis in cassum munus mihi tempora complent.
Rumpitur at ceptum munus inepte tibi:
Invidia quamvis nobis dum rumperis obstes
90
Et mea coneris subdere facta tuis:
Ipse tamen letis invito te invidie rebus
Exubero: sed rumperis invidia:
Hac duce deliras et paupertate coactus
Quid furis ab codro paupere pauperior?
95
Sexcupide semper lacerant tibi debita corpus
Et nimio squalent livida †
Vox tibi rauca sonat clusis que †
Dives es hac tantum qua † et † eris,
Hac igitur rauca carpis mea carmina voce
100
Dicis et a doctis me rapere illa viris:
Ergo haec inspicias alto celeberrime sensu
Et videas a quo sint ea rapta viro:
Sed videas quaenam studiis inimice latinis
Carmina quae noscam insipiens asine:
105
Dic mihi qua prosa egisti vel versibus umquam
Doctus ut existas, quis tibi testis erit?
Non pudet o Baratrum resolutis hiscere labris
Quum numquam noris dogmata grammaticae,
Tu ne tibi docti cupias ascribere omen
110
Quem fugit historia, fabula quemque fugit:
Hoc modo novisti pueros precidere molles,
Hic viget ingenium maxima cura tui,
Hoc opus exosum toto te reddidit orbi
Atque tuos mores sexus uterque fugat,
115
Diis quoque tu superis infensus es omnibus orci,
Te refugit tellus, ethera te fugiunt:
Tu quoque corrumpis Christi Omnipotentis honorem,
Templa dei numquam vel sua sacra petens:
Ergo hunc o cives infandum tollite morbum
120
Inficit hic urbem tetra venena vomens,
† et forman qua te namque scelestum
† idit, ut populo fabula pulcra fores
† ut exignum tibi permanet, unde
† vix humeris iam retinenda iacet
125
† glauco parvi clauduntur in orbe
Stantque genae lassae parvaque barba tumet,
Haec inter magno dependent pondere nasus
Herens et latus, sic tibi † ades:
Vox tibi rauca sonat clausis que naribus exit
130
At sinuas frontem dum cupis ipse loqui:
Hec quota pars fedi macularum corporis extat
Talia sed cunctis turpiter usque patent,
Saxa volent iuvenes, scelerosum his pellite corpus,
Tollite vel facibus ne retro Phoebus eat:
135
Vos quoque matronae, pueri inductaeque puellae
Sollicitate viros, sollicitate patres:
Vt properent hanc pestem exurere sulfure crasso,
Sed prius a lento vimine cesus eat:
Inde cinis vacuis subito spargatur in agris,
140
Vmbraque sic properet ad Flegitontis aquas:
Ossaque preterea vili componite terra
Et super inscriptum marmore carmen erit:
Coniuge pulsus eram infeci quum moribus orbem
Spiritus hic modo sum Cassia quem genuit.