31.
Vade meus quod limen amas titubasque libelle
Non est ulterius quod revocere lari,
Quod dubitas video et forsan dubitare necesse est
Ante diem ne sis iussus abire domo
5
Alterius redeas calamo vel pumice fossus
Invidie referas consita tela dolis
Mors instat crebro feriens rapimurque potentes
Ingnotus mecum ne moriaris amo,
Sectus enim partes quondam trasmissus in omnes
10
Tutus eras at nunc cuntus adire times
Nec mirum macula dudum pars una nigrabat
Nunc eadem totus ne maculere times
Clausus abi caveas vectem concesseris ulli
Donec adoctando suscipiare viro
15
Inde quod es nosses illius gratia tutum
Aut edet populis vel rediisse volet
Multa tibi parcet clemens nam pictor adactus
Pissidibusque natans fingere iusta nequit,
Sic lacerum ingenium libris requieque remotum
20
Fas erit et venia non caruisse sua,
Nec pudeat cum sis moles tenuissima tanto,
O placeas domino parvule magnus eris
Nostra petat siquis prosunt quod facta legendo.
Temperet ut felix et sua quisque miser,
25
Nunc ego cuatraria degebam civis in ede
Oppida nunc profugus plura videre premor.
Illic letus eram zephiros moderabar aventes
Quatenus hic possum subtraho vela nothis.
Vivimus a neutra dudum quoque morte sepulti
30
Fas et iura meos non rapuere dies.
Sed sumus in tuto quamquam iactemur et insons
Cum stabit mundus quo volo stabo loco.
Dic datus in montem patulum, sed factus ubique es,
Vix tremula hic potui te cumulare mora
35
Scismate cum pravo periit Regina Iohanna
Noster sceptra tenet Gallicus ense petit.