27.
Nunc mihi Pyerides sacrarum numina rerum
Exorate propria dicite carmen ope.
Nunc opus est tremulo citheram fervere tumultu,
Nostra sub hemonio iudice penna venit.
5
Et venit Heuridices dulcem subiisse maritum,
Quove sono fabricans saxa verendus erit,
Tendimus ad dominum quo non oculatior alter,
Castalium visit per iuga sacra nemus.
Imus in examen solitis audire canentes,
10
Auribus et phebo concomitante deas.
Scimus enim celebri letantur sidera sistro,
Quod propria quatiunt plectra librata manu.
Vos igitur tenues calamos rubigine scabros
Eluite, ut tantis auribus equa canant.
15
O pater insignis mundi quoque cardo ruentis
Herculeus, virtus quo caret alma loco,
Non erat ingenii precibus sine numine nostri
Non exorato limen adire tuum.
Est deus in tenuem nedum grandemque vocandus
20
Materiam, et magnum cum subeatur onus.
Nescio quid maius videat nunc ytala tellus,
Te quoque si que sint magna videre velit,
Ponimus in superos qui desperamus inertes,
Namque solent votis sepe favere piis.
25
His igitur freti, et vobis qui parcere nostis
Mictimus in vestrum carmina nostra larem.
Quo quid agent querens, tanto quoque territa patre,
Incipient tremulo verba notare sono.
Salve digne deo, natura mirus et arte,
30
Musarum cultor, spes sine labe bonis,
Cuius habent mores hominum quodcumque beatum est
De † Bartholomee sacri,
Ille novus vester facie sed mente vetustus
Oscula dat pedibus nostra per ora tuis.
35
Semilocuta cadent tales libantia vestros,
Obvia ni celeret sacra levare manus,
Interrupta parum, repetent exordia, mictit
Nos qui cum fatis bella perenne gerit,
Ille quidem magni genitus Nasonis in urbe.
40
Quem neque Thespiades, tersaque vita iuvat.
Qui scelere astrorum proprio non crimine passus
Gaudet in adversis que sibi facta ruent.
Dissicit ut medius nubes sitibundus Apollo,
Sic mendax verum diffugit usque virum.
45
Hec alias venerande pater spes optima de te
Sumpta mihi nihilum iam dubitare facit.
Est satis ad verum concors super omnia rumor
Hoc solet interdum dicere plura deus.
Augurer in populis de te concordibus una
50
Vixero suspiciam vos meliore gradu.
Tunc Mars bissena languescet in ede cathenis,
Iuppiter in quarta rectus et almus erit.
Doctus ab hoc celebres fundet Cillenius actus
Et melior vobis serviet usque polus.
55
Tunc profuge Latio Muse vatesque redibunt.
Auribus astersis organa diva canent.
En erit illa dies orbi certumque futura?
En veniet citius quod mea membra cadant?
Iam peperit frondes Peneya virgo sacratas
60
Que rediment aliquas te faciente comas.
O pater ut frigent multorum magna virorum
Ingenia, et digne non venerata latent.
Artes nutrit honor, cuntos quoque gloria vexat
Ad studia, infamis spernitur usque labor.
65
Est mihi ni fallor mundus sine nempe poeta,
Elingue ut comptum cetera membra caput,
Tu dabis omnipotens reparato vate loquatur,
Quo vos perpetuo gens oritura colet,
Qui sapiunt melius defraudant verba procellis,
70
Philidos ut redeat floriger almus amor.
Nos humiles austris largimur nostra quibusvis
Carbasa, per pelagus forte coactus eo.
Sacra quies Musis fatis non facta malignis,
Convenit, heu quassa vexor ubique rate.
75
Nullus adest nobis sotius, fauctorque libellus,
Omnia dat nostrum, sed dubitanda caput.
Ah quotiens meliora puto scribenda petendo,
Que revidenda forent, si posuisse velim.
Sic quoque contingit scribam que scribere nollem,
80
Queve velim nequeam, deteriora sequar.
Nil passum legimus pravique fuisse Maronem,
Et tamen Eneydos non bene fisus obit.
In requie Naso scripsit mutando figuras,
Et timuit tantum ne pateretur opus.
85
Milia succurrent hominum quos fata bearunt,
Scribentes tenuit quos pius iste timor.
Quid faciam, cupitis librorum pauper et artis,
Casibus et solum dives ad usque malis?
Certe ego non possum quicquam nisi culpa venire
90
Peccandi at venie plurima causa favet.
Cur igitur scribam claris nigrandus in aulis?
Ingenium rapiant ne omne sinistra meum.
Tempus erit forsan, mentem quod torquet aventem
Quo tibi supremo plurima rite canam.
95
Atque vale, dicam multos elegia soles.
Tecum egi, iam me sidera leta vocant.
Disparibus non est pedibus nunc tendere nostrum,
Nostra decent parilem fata novata gradum.
Sed tibi quid dicam tandem spectabis heros,
100
Nescio quam qui sim vester et usque precor.
Et properet tempus, quo sim certissimus augur
Omina verificet iam tibi nostra deus,
Sit tamen ille dato fatorum tempore plenus
Quem sequeris primi sit tibi vita viri.